Page:EBC s.d. 2480.pdf/1

From GATE
Revision as of 17:33, 22 July 2019 by BernaWiki (talk | contribs) (Proofread)
This page has been proofread


Cardinales Sancti vel Beati.

Beatus Petrus Damiani Ravennas ex Eremita Cardinalis Episiopus Hostiensis à Stephano Papa Nono creatus anno 1088, obiit anno 1080, clarus doctrina et miraculis.

Beatus Anselmus ex monache Sancti Benedicti ab Alexandre Papa Secundo Presbyter Cardinalis creatus, postea Episcopus Lucensis factus, obiit gloria miraculorum et sapientia insignis anno 1087. Beatus Petrus Igneus Tuscus ex monache Vallis Umbrosae à Gregorio Papa VII Episcopus Cardinalis Albanus creatus obiit anno 1088 miraculis clarus.
Beatus Matthaeus Rhemensis ex monache Cluniacensi ab Honorio II Episcopus Cardinalis Albanus creatus obiit miraculis clarus anno 1195.
Beatus Guarinus Bononiensis ex Canonico Regulari à Lucio Papa II Episcopus Cardinalis Praenestinus creatus est anno 1144, obiit clarus miraculis annum agens centesimum decimum.
Beatus Galdinus Mediolanensis ab Alexandro Papa III Presbyter Cardinalis Sanctae Sabinae creatus anno 1164, postea Archiepiscopus Mediolanensis obiit miraculis clarus anno 1175.
Beatus Frater Hannibaldus Hannibaldensis Ordinis Praedicatorum anno 1264 ab Urbano IV Cardinalis Presbiter Basilicae duoce= cim Apostolorum obiit sanctitate et doctrina conspicuus anno 1272.
Sanctus Bonaventura Balneoregiensis à Gregorio X ex Ministro Generali Ordinis Minorum Episcopus Cardinalis Albanus creatus anno 1274, obiit anno 1275.
Nicolaus Alhergatus Bononiensis ex monache Carthusiano et Epicopo Bononiensi à Martino V Cardinalis Sanctae Crucis creatus anno 1426, pie sancteque vivens obiit anno 1443.
---page break---