Page:EBC 1621 07 22 2440.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Serenissime, ac Potentissime Rex. Litteras Regiae Majestatis Vestrae cum debita venerazione accepi; quae a Venerabili Internuncio ejusdem Majestatis Vestrae mihi significata sunt, cum attentione audivi, paratus ad obsequium exhibendum pro viribus meis. Confido Sanctissimum Pontificem nostrum Gregorium, pro sua in Deum pietate, et erga Majestatem Vestram benevolentia, non defuturum officio suo. Multo autem magis confido de benignitate Dei, et justitia causae; effundet enim hoc tempore, si unquam alias. Deus noster justus Judex iram suam in gentes, quae eum non noverunt, et in regna, quae nomen ejus non invocaverunt. Unum a nobis requiritur, qund spero non defuturum, ut qui ad hoc sacrum bellum proficiscuntur, Deum non provocent peccatis suis ad iram; et nos, qui procul absumus, ardenti prece, et bonis operibus auxilium Domini nostris militibus imploremus. Interim Sacra Vestra Majestas bene valeat, et de hostibus fidei feliciter triumphet. Romae die 22 Julii 1621.