Difference between revisions of "Page:EBC 1621 07 22 2440.pdf/1"

From GATE
 
(3 intermediate revisions by 3 users not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
Serenissime, ac Potentissime Rex. Litteras Regiae Majestatis Vestrae cum debita venerazione accepi; quae a Venerabili Internuncio ejusdem Majestatis Vestrae mihi significata sunt, cum attentione audivi, paratus ad obsequium exhibendum pro viribus meis. Confido Sanctissimum Pontificem nostrum Gregorium, pro sua in Deum pietate, et erga Majestatem Vestram benevolentia, non defuturum officio suo. Multo autem magis confido de benignitate Dei, et justitia causae; effundet enim hoc tempore, si unquam alias. Deus noster justus Judex iram suam in gentes,quae eum non noverunt, et in regna,quae nomen ejus non invocaverunt. Unum a nobis requiritur, qund spero non defuturum, ut qui ad hoc sacrum bellum proficiscuntur, Deum non provocent peccatis suis ad iram; et nos, qui procul absumus, ardenti prece, et bonis operibus auxilium Domini nostris militibus imploremus. Interim Sacra Vestra Majestas bene valeat, et de hostibus fidei feliciter triumphet. Romae die 22 Julii 1621.
+
Serenissime, ac Potentissime Rex. Litteras Regiae Majestatis Vestrae cum debita venerazione accepi; quae a Venerabili Internuncio ejusdem Majestatis Vestrae mihi significata sunt, cum attentione audivi, paratus ad obsequium exhibendum pro viribus meis. Confido Sanctissimum Pontificem nostrum Gregorium, pro sua in Deum pietate, et erga Majestatem Vestram benevolentia, non defuturum officio suo. Multo autem magis confido de benignitate Dei, et justitia causae; effundet enim hoc tempore, si unquam alias. Deus noster justus Judex iram suam in gentes, quae eum non noverunt, et in regna, quae nomen ejus non invocaverunt. Unum a nobis requiritur, quod spero non defuturum, ut qui ad hoc sacrum bellum proficiscuntur, Deum non provocent peccatis suis ad iram; et nos, qui procul absumus, ardenti prece, et bonis operibus auxilium Domini nostris militibus imploremus. Interim Sacra Vestra Majestas bene valeat, et de hostibus fidei feliciter triumphet<ref>La guerra polacco-turca del 1620-1621. </ref>. Romae die 22 Julii 1621.
  
  
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 07:49, 10 May 2022

This page has been proofread


Serenissime, ac Potentissime Rex. Litteras Regiae Majestatis Vestrae cum debita venerazione accepi; quae a Venerabili Internuncio ejusdem Majestatis Vestrae mihi significata sunt, cum attentione audivi, paratus ad obsequium exhibendum pro viribus meis. Confido Sanctissimum Pontificem nostrum Gregorium, pro sua in Deum pietate, et erga Majestatem Vestram benevolentia, non defuturum officio suo. Multo autem magis confido de benignitate Dei, et justitia causae; effundet enim hoc tempore, si unquam alias. Deus noster justus Judex iram suam in gentes, quae eum non noverunt, et in regna, quae nomen ejus non invocaverunt. Unum a nobis requiritur, quod spero non defuturum, ut qui ad hoc sacrum bellum proficiscuntur, Deum non provocent peccatis suis ad iram; et nos, qui procul absumus, ardenti prece, et bonis operibus auxilium Domini nostris militibus imploremus. Interim Sacra Vestra Majestas bene valeat, et de hostibus fidei feliciter triumphet[1]. Romae die 22 Julii 1621.

  1. La guerra polacco-turca del 1620-1621.