Page:EBC 1621 07 22 2439.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum Reverende Pater. Legi epistolam Reverentiae Vestrae, et mihi probatur consilium illius pii viri, qui cupit partem aliquam scriptorum meorum utiliorem reddere, vel convertendo in vulgarem sermonem, vel abbreviando, vel aliter disponendo. Unum omnino cupio, ut sciant Lectores, opera esse mea, quamvis mutata quoad linguam, vel ordinem vel dispositionem: ne forte post longa tempora incipiant aliqui suspicari, me furatum esse multa ab aliis, cum e contrario alii furati sint a me. Quod attinet ad Conciones, illae meae sunt, sed non a me in lucem editae: si enim ego illas edere voluissem, sine dubio multo meliores prodiissent: cum ego Lovanii concionarer, pii quidam monachi, qui prope nostrum collegium tunc habitabant, et non facile poterant diebus festis omittere chorum suum, ut ad ecclesiam Sancti Michaelis longe positam, ubi ego concionabar, venirent; me rogaverunt ut concionem meam scriptum illis commodarem, ut eam transcriberent, et in refectorio suo partim in prandio, partim in coena eam legi curarent. Ab illis igitur monachis alii pii viri exempla acceperunt, et inde tandem opera cujusdam monachi Franciscani valde pii typis mandatae sunt. Sed qualescunque sint concio nes, si Patres nostrae Societatis judicent utiliter, id est cum spirituali utilitate posse verti in aliam linguam, vel in aliam formam; omnino consiliis eorum acquiesco: cupio enim omnes meos labores non alium finem respicere, quam majorem Dei gloriam, et proximorum utilitatem. Valeat Reverentia Vostra, et senilem, atque extremam aetatem meam precibus suis juvet. Romae die 22 Julii 1621.