Page:EBC 1621 07 22 2439.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:52, 4 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,22 juillet 1621. Bellarmin au P. y ^ 4939 / Admodum Reverende Pater. Legi epistolam Reverent�ae Vestrae, et m�hi probatur consilium ill�us pii viri, qui cupit parte...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,22 juillet 1621. Bellarmin au P. y ^ 4939 / Admodum Reverende Pater. Legi epistolam Reverent�ae Vestrae, et m�hi probatur consilium ill�us pii viri, qui cupit partem aliquam scriptorum meorum utiliorem reddere, vel convertendo in vulgarem sermonem, vel abbreviando, vel aliter disponendo. Unum omnino cupio, jTul sciant Lectores, opera esse mea, quamvis mutata quoad linguam, vel ordinem vel dispositionem: ne forte post longa tempora incipiant aliqui suspicari,me furatum esse multa ab aliis, cum e contrario alii furati sint a me. Quod attinet ad Conciones, illae meae sunt, sed non a me in lucem editae: si enim ego illas edere voluissem, /^sine dubio multo meliores prodiissent: cum ego Lovanii concionarer, pii quidam.monachi, qui prope nostrum collegium tunc habitabant, et non facile poterant diebus festis omittere chorum suum, ut ad ecclesiam Sancti Michaelis longe positam, ubi ego concionabar, venirent; me rogaverunt ut concionem meam scriptum illis commodarem, /Tut eam transcriberent, et in refectorio suo partim in prandio, partim in coena eam legi curarent. ^b illis igitur monachis alii pii viri exempla acceperunt, et inde tandem opera cujusdam monachi Franciscani valde pii typis mandatae sunt. Sed qualescunque sint concio nes, si Patres nostrae Societatis judicent utiliter, id est cum spirituali utilitate posse verti in aliam linguam,vel in aliam formam; omnino consiliis eorum acquiesco: cupio enim omnes meos labores non alium finem respicere, quam majorem Dei gloriam, et proximorum utilitatem. Valeat Reverentia Vostra, et senilem,atque extremam aetatem meam precibus suis juvet. Romae die 22 Julii 1621. ,^^Epist.fam. CLXXXV.