Difference between revisions of "Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/16"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(One intermediate revision by one other user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
laudabitque id multo magis et a fortiori, cum in rem similem pro S. Dyonisio,prorsusque non aliam, jam ut praediximus judicium tuum tuleris: at in his omnibus denique Dei optimi maximi providentiam ducem invocamus, per suffragia sancti hujus Discipuli sui, per quae sicut nunquam passa est, eum a gradu discipulatus aut Apostolatus sui, in Ecclesiae ritibus dimoveri: ita nec nunc (uti te certe confidimus) id te judice patietur. Praesertim vero jam cum ad tam venerandam senectam perveneris, paratusque prope sis ingredi viam universae terrae, quo cum Apostolorum Domino videas Sanctum ipsum Martialem Apostolica praefulgentem corona; relicta ad hoc usque tempus in terris doctrinae et virtutis tuae fama ce leberrima; ratum ducimus omnes, Deum illum praepotentem, qui tot te beneficiis ditavit, gressusque tuos tam praeclare direxit; nunc in ultimis his diebus tuis, influxus in te suos a te non retracturum; nec permissum esse, ut post exitum tuum id de te feratur, quod Aquitaniam perturbasse dicaris. Quin imo ea nos tenet optima fiducia, ut nullum alium assumpturus sit Deus majorem fautorem, haec laus in terris consequetur, ut voceris protector, pacis nostrae conservator, et adversantium vindex. Nos autem dona ampliora mittemus Illustrissimae Amplitudini tuae, devotissimi, addictissimi, devinctissimi ad omnipotentem preces, ex intimis animis fundemus. ut quamdiu in hoc mortali corpore, Ecclesiae suae necessarium te volet spiritus suo ut consuevit, actus tuos comitetur et foveat. Ac postea cum hoc tabernaculum deposueris, te in illam gloriam perducat, in qua cum Christo Domino, sanctum ejus Discipulum Martialem intuens, rem in terris decisam foelici visu comprobaris.
+
laudabitque id multo magis et a fortiori, cum in rem similem pro S. Dyonisio, prorsusque non aliam, jam ut praediximus judicium tuum tuleris: at in his omnibus denique Dei optimi maximi providentiam ducem invocamus, per suffragia sancti hujus Discipuli sui, per quae sicut nunquam passa est, eum a gradu discipulatus aut Apostolatus sui, in Ecclesiae ritibus dimoveri: ita nec nunc (uti te certe confidimus) id te judice patietur. Praesertim vero jam cum ad tam venerandam senectam perveneris, paratusque prope sis ingredi viam universae terrae, quo cum Apostolorum Domino videas Sanctum ipsum Martialem Apostolica praefulgentem corona; relicta ad hoc usque tempus in terris doctrinae et virtutis tuae fama ce leberrima; ratum ducimus omnes, Deum illum praepotentem, qui tot te beneficiis ditavit, gressusque tuos tam praeclare direxit; nunc in ultimis his diebus tuis, influxus in te suos a te non retracturum; nec permissum esse, ut post exitum tuum id de te feratur, quod Aquitaniam perturbasse dicaris. Quin imo ea nos tenet optima fiducia, ut nullum alium assumpturus sit Deus majorem fautorem, haec laus in terris consequetur, ut voceris protector, pacis nostrae conservator, et adversantium vindex. Nos autem dona ampliora mittemus Illustrissimae Amplitudini tuae, devotissimi, addictissimi, devinctissimi ad omnipotentem preces, ex intimis animis fundemus. ut quamdiu in hoc mortali corpore, Ecclesiae suae necessarium te volet spiritus suo ut consuevit, actus tuos comitetur et foveat. Ac postea cum hoc tabernaculum deposueris, te in illam gloriam perducat, in qua cum Christo Domino, sanctum ejus Discipulum Martialem intuens, rem in terris decisam foelici visu comprobaris.
  
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 14:40, 6 May 2020

This page has been proofread