Page:EBC 1619 05 04 2106.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


ab iis abstinere cessareque coerceatur, ne iterum atque iterum perturbet bonum sanctumque ordinem. Sit ipse cum nobis vivatque quietus, ad quos transire desideravit, nostrumque deponat habitum et ad nos transmittat. Quoobtento, pro incolumitate vestra Deum maximum exorabimus, sicut et exoramus, cum sim, Illustrissime Domine Cardinalis Protector,
Vestrae dominationis illustrissimae obsequentissimus humillimusque filius in Christo
f. Joannes Boyron,
Coelestinorum Parisiensium Prior
immeritus
Hodie rex christianissimus e Parisiorum finibus egressus [est] paratus ad bellum; nisi Deus pacem populo suo dederit, omnia in ruinam eunt.
De nostra Coelestinorum Parisiensium cellula die 4.a Maii 1619.
Illustrissimo Domino Domino Cardinali S.tae Rom.nae Ecc.siae Bellarmino Coelestinorum Protectori Amplissimo. Romam