Difference between revisions of "Page:EBC 1619 05 03 2105.pdf/1"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "R25�^2-B��-�19^_BellarA�n_�_l^arch�duch^Marie_Chr�st^^^^^^4^0^ / Seren�ssima Domina mea. Respondeo ad litteras datas 19 Apri- lis; nam ad alias,in qu�bus a...")
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
R25�^2-B��-�19^_BellarA�n_�_l^arch�duch^Marie_Chr�st^^^^^^4^0^ / Seren�ssima Domina mea. Respondeo ad litteras datas 19 Apri-
+
Serenissima Domina mea. Respondeo ad litteras datas 19 Aprilis; nam ad alias, in quibus agebatur de Indulgentiis Bavaricis, et de Agnis Dei benedictis, respondi die 13 ejusdem mensis, et spero eas esse receptas. Quod igitur attinet ad imaginem expressam ex ipso vultu Domini properantis ad Crucem, quae vulgo dicitur, Vultus Sanctus, non fuit opus, ut ego molestus essem vel Summo Pontifici vel Serenissimae Mariae Magdalenae Conjugi Magni Ducis; nam habebam ego in cubiculo meo imaginem expressam ab ipso Vultu Sancto, qui in Ecclesia S. Petri habetur in maxima veneratione, et jussi ostendi Legato Magni Ducis, qui est hic Romae, et ejus Conjugi, qui viderunt Florentiae apud Serenissimam Sororem vestram, eam quam accepit a Papa; et testantur, has duas imagines esse simillimas, utpote expressas ab eodem exemplo. Et quamvis ego huic imagini valde affectus essem, tamen libenter misi ad Serenissimam Celsitudinem Vestram, quia non dubito multo majori devotione colendam esse a Celsitudine Vestra, quam a pusillitate mea. Opto omnino ut Serenitatem Vestra non sinat exprimi ex hac imagine alias similes, ne valor ejus vilescat, et ne praeceptum Summi Pontificic datum Serenissimae Sorori vestrae, per me violatum fuisse videatur. Arcam plenam Agnis Dei spero jam esse delatam ad Serenitatem Vestram. De Indulgentiis Bavaricis adhuc haeremus, sintne verae, et legitimae, an falsae, et suppositae. Certe is, qui hic Romae agit negotia Ducis Bavariae, Illustris Dominus Cribellus, negat se misisse ejusmodi Indulgentias; adhuc tamen non certi sumus, sintne Indulgentiae legitimae, an spuriae. Valeat Serenissima Domina mea memor servi sul in sanctis precibus suis, et simul salutare dignetur no mine meo Serenissimam Leonoram sororem suam et Dominam meam, in cujus precibus multum confido. Romae,die 3 Maii 1619.
lis; nam ad alias,in qu�bus agebatur de Indulgentiis Bavaricis,et de Agnis Dei bened�ctis, respondi die 13 ejusdem mensis, et spero eas esse receptas. Quod igitur attinet ad imag�nem expressam ex jTipso vultu Domini properantis ad Crucem, quae vulgo dicitur,Vultus Sanctus, non fuit opus, ut ego molestus essem vel Summo Pontif�ci vel Serenissimae Mar�ae Magdalenae Conjug� Magni Ducis; nam habebam ego in cubiculo meo imaginem expressam ab ipso Vultu Sancto, qui in Ecclesia S.Petr� habetur in maxima veneratione, et jussi os/ytendi Legato Magni Ducis,qui est h�c Romae,et ejus Conjug�, qui viderunt Florentiae apud Seren�ss�mam Sororem vestram, eam quam accepit a Papa; et testantur,has duas imag�nes esse sim�llim.as,utpote expressas ab eodem exemplo. Et quamvis ego buie imagini valde affectus essem, tamen l�benter misi ad Seren�ss�mam Celsitudi,^rhem Vestram, quia non dubito multo majori devotione colendam esse a Celsitudine Vestra, quam a pusillitate mea. Opto omnino ut Sere nit�^ Vestra non s�nat exprimi ex hac imagine alias similes, ne valor ejus vilescat, et ne praeceptum Summi Pontificia datum Seren�ssimae Soror� vestrae, per me v�olatum fuisse videatur. Arcam ^^plenam Agnis Dei spero jam esse delatam ad Serenitatem Vestram. De Indulgentiis Bavaricis adhuc haeremus, sintne verae,et leg�t�mae, an falsae,et suppositae. Certe is, qui hic Romae ag�t negot�a Ducis Bavar�ae, Illustris Dominus Cr�bellus, negat se misisse ejusmodi Indulgentias; adhuc tamen non certi sumus, sintne Indul^^Tgentiae legit�mae, an spuriae. Valeat Serenissima Domina mea memor servi sul in sanct�s precibus suis, et s�mul salutare d�gnetur no mine meo Seren�ss�mam Leonoram sororem suam et Dominam meam, in cujus precibus multum confido. Romae,die 3 Maii 1619.
 
Epist.fam. CLIX.
 
[[Category:EBC_Not proofread]]
+
 
 +
[[Category:EBC_Proofread]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
 
[[Category:EBC_Pages]]

Revision as of 12:33, 21 February 2020

This page has been proofread