Page:EBC 1619 04 04 2092.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:52, 14 February 2020 by Cristina Berna (talk | contribs)
This page has been proofread


Perillustris et R.me Domine, Si negotia R.mae D.V. mihi a Sanctissimo Domino remissa fuissent, effecissem omnino, ut celeriter finem accepissent, nihil enim apud me clarius unquam fuit. Sed remissa sunt tribus Cardinalibus, viris utique doctissimis, et optimis, et mihi amicissimis, sed valde occupatis. Et quidem ego cum singulis locutus sum, et inveni eos de negotio bene sentire, saltem duos ex illis. Sed multitudo negotiorum, quibus illi im pliciti sunt, non permittit eos tam celeriter rebus finem imponere, quam ego optarem. Potissima causa morae videtur esse in Apostolico Nuntio, qui isthic est. Sed et ille brevi revocandus esse dicitur, et si novus Nuntius ex Urbe discessurus sit, non deero officio meo, eumque serio admonebo, ut justitiam causae vestrae ardenti animo complectatur, et brevi curet, ut jura sua Capitulares huc mittant. Sic enim brevi omnia finiuntur. Interim bene valeat R.ma Dominatio vestra, et me Domino Deo nostro in sanctis p precibus suis serio commendet.
Romae, die 4 Aprilis 1619.
Perillustris, et R.mae Dom. V.
Addictissimus, et ad obsequendum paratissimus.