Page:EBC 1618 04 20 1998.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:57, 21 January 2020 by Cristina Berna (talk | contribs)
This page has not been proofread


Ill.me et R.me D.ne D.ne observ.me.
Decennio jam abbine, et quod excurrit, zelo salutis animarum et reducendarum ad S. Rom. Ecclesiam exerrantium ovicularum studio permotus, imo vero ob maximam numerum poenitentium loci nostri irreligione tactorum, et in eodem expiari desiderantium etiam aoactus sum S.mo D'no N'ro Paulo Papa V. pro ampliore ad absolvendum et tot Omni ex parte ad nos confluentium conscientias pertractandas potestate humiliter supplicare. Eam potestatem ab eodem S.mo D.N. et Sacri Officii Congregatione intuitu tantae necessitatis felicitar impetravi duraturam ad quinquennium; et hanc ipsam elapso dicto quinquennio denuo ad alterum quinquennium renovari obtinui: qua in re promovenda et impetranda Ill.mae et R.mae Celsitudinis Vestrae zelum animarum ac studium erga nos singulare sum expertus. Sed quia dieta necessitas ob majorem quam tum confluxum in dies accrescit, cogor rursus Ill.mae ac R.mae Cels. V. esse molestus, eamque qua par est reverentia obnixe rogare ut has ipsas facultates, primitus anno 1606. 18° Cal. Decembris ad quinquennium concessas, ac dein anno 1612. 4.Cal. Julii ad alterum quinquennium renovatas, denuo impetrare dignetur, prout illae dicto anno 1606.
primitus concessae fuerunt, quarum copias hic transmitto.
Earum tenor à secunda earum concessione seu renovatione nihil discrepai, nisi quod in hac secunda, librorum prohibitorum à nobis retentorum indicem Ill.mo prò tempore Nuncio Ap.co, in illa vero prima R.mo Ordinario seu ejus Vicario exhibere jubemur. Quoniam vero dies doouit nos tum pr� salute animarum, tum pr� majore etiam tranquillitate conscientiae confessariorum ultra hactenus concessas,ac jam renovandas facultates paucis adhuc quibusdam indigere, idcirco Ill/mam ac R/mam Oelsit.V. etiam atque etiam obsecro ut obtinere nobis laboret ultra supradictas facultates jam renovandas, adhuc istas, videlicet: 1� Potestas audiendi quascumque personas religiosas, hic confiteri volentes, etiam invitis eo-