Page:EBC 1618 04 05 1989.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum Reverende Pater. Accepi litteras vestras scriptas 8 Februarii hujus praesentis anni. Gavisus sum valde, quod inspiraverit Deus Paternitati Vestrae, et reliquie Patribus Caelestinis Gallis, ut admittere velint visitationem Reverendissimi Patris Generalis, et juxta eam compositionem concordiae, et pacis; et dedi ipsimet Summo Pontifici litteras vestras; et ipse quoque laetatus est, quod speret per hanc viam redditurum Dominum toti Congregationi Coelestinorum antiquam venerationem, et bonam opinionem, quae videbatur ex hoc dissidio non parum immutata. Tardavit Pater Generalis venire ad vos, quia litterae Regiae ad Archiepiscopum Ludgunensem, qui hic Romae Legatum regium agit, continebant, piacere Regi, ut Generalis Coelestinorum veniret in Galliam ad pacem componendam, dummodo abstineret a visitatione Monasteriorum Galliae. Generalis autem non existimavit, se posse pacem componere, nisi antea visitaret Monasteria, et cognosceret rationes discordiarum. Et ea de causa scripsi ego, verbo prius facto cum Summo Pontefice, ut tres judices delegati Cardinales de Perron, et de la Rochefocaud, et Episcopus Parisiensis, nunc etiam Cardinalis, causam istam cognoscerent. Nunc vero cum facultas adsit visitandi, veniet Generalis primo quoque tempore, cum celebratum fuerit Capitulum generale, quod statim post Pascha celebrabitur. Et quia, ut audivimus, cautum fuerat, ut delegati Commissarii expectarent quatuor menses, antequam oausae cognitionem inciperent si forte interim Generalis Coelestinorum intra illud tempus veniret in Galliam, oportebit, ut Paternitas Vestra significet Cardinalibus illis, et aliis quibuscumque ut a causae cognitione abstineant etiam post illos quatuor menses, quia nunc primum cognovimus admittendum esse Generalem ad visitationem,et causae cognitionem. Valeat Paternitas Vestra mei memor in Sanctis precibus suis. Romae die 5 Aprilis 1618.