Page:EBC 1618 02 12 1975.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Pater, Literas R.V. datas ad initium Martii anni superioris non accepi, nisi ad initium anni praesentis. Michael Crales, de quo R.V. scribit, non falsis testibus aut calumnia obrutus ad triremos damnatus fuit; sed ob crimina gravissima, et manifeste probata. Et mihi quidem dum vir probus videretur, amicus fuit, sed posteaquam detecta est improbitas ejus, neque ipse me convenire ausus est, neque ego ilium ad colloquium amplius admisissem.
Equidem molestissime fero, quod non possim gratificari viris ills primariis, qui eum per Reverentiam vestram mihi commendaverunt. Tentavi enim, si ulla spes esset ejus liberationis: sed piane intellexi hoc saltem tempore spem nullam esse. Si aliquando aliuxerit spes aliqua hominis hujus adjuvandi, in gratiam virorum illorum piissimorum, qui socios nostros in tribulatione positos adjuverunt, non omittam occasionem beneficii referendi. Interim me commendo sanotis precibus vestris. Romae die 12 februarii 1618.
R.V.
frater, et servus in Christo