Page:EBC 1617 09 12 1904.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime et Reverendissime Domine mihi semper in Christo colendissime.
Dominus Ludovicus Desplans,in media civitate Gebennensis natus et in medio populi corda et labia pollata habentis educatus, ante multos annos conversus ad Christum pastorem et episcopum animarum nostrarum, ejusdem sponsae suavissimae,Ecclesiae nimirum catholicae nomen dedit, vel potine reddidit, illiusque communioni restitutus est; idque Romae Beatissimo P.Papa Clemente Octavo ita jubente, postea vero à Sanctissimo D.Papa Paulo, quem Deus conservet, canonicatum hujus nostrae Ecclesiae Gebennensis accepit, una cum pensione quadam, quae tantisper ejus paupertati utcumque sustentandae sufficeret. Nam quod ad canonicatum attinet, nemo sane, quantumvis parcus, ex ejus fructibus vivere possit quippe qui ad summam 40 scutorum vix unquam ascendunt, et quam saepissime ne quidem ad summam 25 aureorum. Nunc vero, cum pensione illa frui minime possit, vix est, ac ne vix quidem, ut possit diutius vivere, quandoquidem neque paternis bonis, neque aliis ecclesiasticis gaudet. Quare iterum recurrit ad fontem apostolicum, ut vel ei pensio illa stabilis et firma ac fructuosa reddatur, vel alia pensio aliudve beneficium illi conferatur; cumque expetiverit, ut eum Ill.mae D. Vestrae commendarem, id quam libentissime facio,et humillime.
Et hanc ocoasionem nactus, eidem plurimum gratulor de ultimis duobus libris piissimis, quibus fidelium mentes et recreavit et ad meliorem frugem excitavit. Sed adhuc unum verbum loquar ad Dominum meum. Quam vellem, Deus bone, quam vellent etiam plerique viri cor dati, ut si non omnes, saltem unam aut alteram etiam ex brevissimis epistolis S. Pauli, tribus illis sensibus quos D.V. Ill.ma notat, historico, dognatico, mystico explicatam haberemus; specimen videlicet et exemplar caeterarum similiter explicandarum. Sufficeret si vel illam brevem ad Titum, imo ad Philemonem, vel si unum aut alterum caput aliarum, ita expositas haberemus. Nam omnes petere aut
---page break---