Page:EBC 1617 07 02 1879.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:27, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Matthiae Romanorum Imperatori
Sacra Caesarea Majestas. Litteras Majestatis vestrae per Illustrem virum Ludovicum Ridolfi devotus accepi, Quod vero eadem Majestas vostra dignata sit mihi commendare negotia, quae praedicto Dominico Ludovico in Urbe apud Sanctam Apostolicam Sedem expedienda erunt, gratias ago; et omnia efficiam ut Majestas vestra semper agnoscat me nulli famulorum suorum in studio et diligentia obtemperandi cedere. Utinam detur occasio, eaque frequens, qua Majestati Vestrae devotionem meam probare possem. Interim pro incolumitate augustae personae vestrae, et pro totius Imperii oonservatione et prosperitele Domino Deo nostro preces offerre non desinam. Datum Romae die 2 Julii 1617.