Page:EBC 1617 06 27 1877.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Reverendissime, ac Religiosissime Pater. Venit his diebus Romam in habitu seculari F. Joannes Orosco Hispanus ordinis S.ti Benedicti; et cum a Summo Poenitentiario Domini Papae peteret remedium animae suae, propterea quod metu gravioris carceris fugisset ex monasterio, abjecto sacro habitu, et proinde in apostasiam incidisset; Summus Poenitentiarius Hvidens eum recta venisse ad hunc locum, et esse cupidissimum redeundi ad suum ordinem, jussit eum absolvi in foro conscientiae; sed pro absolutione in foro exteriore remisit eum ad vestram Reverendissimam Paternitatem, ut morie est; praesertim cum hic Romae cognosci non possit, an vera sint, quae ipse narravit, ac propterea in ipsie literis in pergamene scriptis, et sigillo Poenitentiariae munitis additum sit, si tibi videbitur. Sed quoniam iste Religiosus valde timet rigorem Praelatorum suorum et in magnis angustiis constitutus est, ego praesumens de charitate et benigniste Paternitatis Vestrae Reverendissimae, et valde metuens, ne diabolus gravitar tentet hunc afflictissimum Christi famulum, ausus sum quasi mediator intercedere, et ex toto corde commendare charitati vestrae periculum hujus animae, ne nimia tristitia absorbeatur, et pereat anima pro qua Christus mortuus est. Cogitet obsecro charitas vostra, si vera sunt quae iste dioit, nimio rigore adversus eum processisse Abbatem, qui eum carceri mancipavit; et cum rursus tetriori carceri addicere eum vellet, istum miserum monachum occasionem habuisse timendi multo gravioras, et inde nimio terrore adductum, arripuisse fugam, et tamen non rediisse ad seculum, sed R.mo Patri P.Antonio ad sinum universalis matris confugisse. Ostendat igitur pietas vestra in hunc filium suum viscere charitatis, et benigne interpretetur conditionem illam "si sibi videbitur", et charitas ipsa faciat, ut bonum videatur illi ignoscere, et mitigare poenas, ac disciplinae rigorem temperare: hac enim benignitate fiet, ut in bono proposito magis magisque stabiliatur. Valeat Reverendissima Paternitas Vostra mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 27 Junii 1617.
R.mo Patri P. Antonio de Castro Generali ord. S.ti Ben. in hispania