Page:EBC 1617 04 21 1846.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

De Gemitu columbae, R.P. Praeposito Antverpiensi reddente, acdepi; et editionem huius opusculi, quod priorum de Ascensione mentis in Deum et felicitate sanctorum, velut supplementum est, libens meri to acceleravi, ut his nundinis Plantiniana juxta alias editiones Francfurti appareret: in qua eadem a nobis quae in prioribus cura adhibita est, ut collatis S. Scripturae locis cum Vulgatae Editionis textu, nihil aliud diversis characteribus distingueremus quam ipsa Vulgatae et Clementinae editionis verba. Unicum versum Psalmi 94 excepimus, Venite adoremus, quem ob perpetuum Ecclesiae in officio divino usum haud alitar eminmere posse credidimus quam ipsas Vulgatae editionis voces. Porro capitum indici, rerum indiculum subjunximus, ut in opusculo de felicitate factum. Spero omnia ex Ill.mae D.V. voto. Sex tantum hujus opusculi exempla mitto, quia panciera sibi mitti alias postulavit, et tua alterius recusi de felicitate, plurium autem, loco substituo recentes aliquot typographiae nostrae fructus, Concordantias SS. Bibliorum emendatas. Rituale romanum, Thomae a Kempis de imitatione Christi cum vindiciis Kempensibus P. Heriberti Rosweydi adversus Abbatem S. Baronti, P. Hermanni Hugonis de prima scribendi origine et universa rei litterariae antiquitate, Laurentii Beyerlinck examen profectionis M.Antonii de ominis, Ericii Puteani Pietatis Thaumata in proteum parthenium P.Bernardi Bauhusii, denique Cl.mi Domini Jacobi Bosii de triumphanti et gloriosa Cruce libros: quo isthic reddente, fasciculum hunc librorum, quem pleniori ejus sarcinae conjunximus, Ill.ma D.V. recipiet; et aequi bonique ut consulere dignetur, rogamus. De Ascensione mentis brevi item recudere cogitamus; et si quid in eo additum vel correctum velit, moneri optemus. Offioium S. Caroli Confessoris,in typographia R.Camerae Apostolicae excusum, D.Andrea Brugiotti bibliopo la mittente accepimus: ut monuit nos R.P. Gabutius aliquid in eo recensendum
---page break---