Page:EBC 1617 02 11 2636.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Pater. Ad litteras R.V. datas in Jan. breviter respondeo, noe iam progressos esse non parum in accommodanda editione nova Testamenti Graeci.
Sed quia R.V. significat in Bibliotheca Augustana haberi quattuor Evangelia graeca, in perantiqua membrana descripta, rem gratam nobis fecerit, si conferret ea Evangelia cum Evangeliis, quae habentur in Bibliis Regiis, à Christophoro Piantino excussis, et ad nos mitteret varias lectiones, id est, loca in quibus dissentiunt illa Evangelia manu scripta ab impressis Antverpiensibus Regiis. Nos enim usi sumus pro textu editione illa Bibliorum Regiorum, et addimus ad marginem lectiones complurium antiquissimorum textuum Bibliothecae Vaticanae. Ex quibus maxima pars convenit cum lectione editionis Latinae Vulgatae; quod nobis valde placuit.
His valeat R.V. mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 11 Frebuariis 1617.
R.V.
frater et servus in X.o
Robertus Cardinalis Bellarminus.
in tergo: exemplar litterarum illustrissimi Cardinalis Bellarmini de Testamento Graeco.
.B. Romae 11 Febr. 1617.