Page:EBC 1616 09 19 1739.pdf/2

From GATE
Revision as of 09:30, 24 October 2020 by Martín M. Morales (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


vel utilia fore didici, Institntiones illas in nostrorum potissimum usum coepi conscribere. Quam opellam meam Ill.mae D. V.ae non ingratam fuisse R.P. Hieronymus Bruenellus[1] p.m. in collegio Romano ejusdem sanctae linguae tunc professorem agens, plnribas abbine annis ad me ex Urbe scripsit: post vero, pro singulari suo in hoc studiorum genus amore, ipse quoque R.dus admodum P. Claudius Aquaviva Societatis nostrae Praepositus Generalis (cujus memoriam nulla aetas obliterrabit) idem mihi significavit, facultate praeterea hujus libelli mei excudendi impertita. Quominus vero haec prodierit editio, typorum hebraicorum inopia hactenus impedivit; qua nunc, piorum benignitate, sublata, Ad locum, hoc est, ad mare magnae variaeque erudilionis Ill.mae D. V.ae hujus qualisqualis laboris mei non flumina, sed modesti duntaxat rivuli, unde exeunt (ut enim primum desiderium meum, ita quicquid inde profectum est, Ill.ma D. V.a in acceptis referendum existimo) submissae observantiae ac gratitudinis ergo, revertuntur, ut inde, sacrae benedictionis incremento percepto, ad alios, polissimum vero ad domesticos nostros, uberius iterum fluant. Deus Opt. Max. Ill.mam D. V.am pro totius Ecclesiae catholicae commodo, cui tot jam annis variarum scriptionum monumentis, et, quod caput est, laudatissimae vitae exemplis, magnopere profuit, quam diutissime conservet incolumem. Augustae Vindel. 19 Septemb. Anno MDCXXII
Ill.mae D. V.ae
humillimus in Christo servus

Georgius Mayr

  1. Vedi Girolamo Brunelli in Dizionario Biografico degli Italiani.