Difference between revisions of "Page:EBC 1616 05 12 1701.pdf/2"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 9: Line 9:
 
Pequini...<lb/>
 
Pequini...<lb/>
 
Cum summa veneratione suspensus, amplissime Cardinalis, suspicio tuae pietatis amplitudinem, quae vastissimo Oceano terminari, nec ultimis terrarum spatiis potuit limitari; cuius splendor velut ignis spiritualis huc advolans hoc nostrum Sinense regnum potuit infiammare. Amplitudinis tuae literas multi legimus maxime literatorum
 
 +
<pb/>

Revision as of 12:37, 21 February 2019

This page has been proofread

pati vos oportebit propter Deum; gaudete et exultate: quia merces vostra magna erit in Coelis. Haec est enim voluntas Dei Patrie nostri ut fides, spes, et caritas nostra per patientiam probetur, tanquam aurum in fornace. Non enim difficile Beo esset de omni tribulatione et angustia nos continuo liberare: sed ideo in hoc tempore Deus permittit suos multa pati, ut gloriosius illos coronet in coelo, et conformes faciat unigenito Filio suo qui nunquam cessavit in hoc mundo bona facere et mala pati, ut nos suo exemplo erudiret; ex quo fiet, ut sicut ille humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propterea exaltavit illum Deus Pater ad thronum gloriae suae, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen ut in nomine Jesu omne genu fiectatur coelestium,terrestrium et infernorum; sic et nos si patienter tulerimus persecutiones, et passiones exaltavit Christus et confirmabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Non ero in hac epistola prolixior, quia scio fratres meos qui isthic sunt non defuturos in omni instructione et exhortatione. Valete in Christo Jesu Salvatore nostro, et oremus pro invicem, ut salvemur. Romae die 12. mensis Maii 1616. Robertus Cardin. Bellarminus.
---page break---
Rerum memorabilium in regno Sinae gestarum. Litterae annuae Societatis Jesu (Anni M.DC.XX) Antverpiae, 1625. pp. 65-67.
---page break---
Pauli Sinensis Cardinali Bellarmino.
Pequini...