Page:EBC 1616 03 15 1680.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:46, 11 November 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up, replaced: [[Concept:: → [[Semantic content::)
This page has been proofread


Pax Christi
Admodum R.de Pater, Die 23 Martii rogavi Summum Pontificem in sacro Concistorio ut concederet R. V. indulgentias S.ti Caroli pro viginti millibus Rosariis,vel medaliis vel aliis imaginibus sanctorum: quae distribuantur in Belgio Patribus, aut fratribus, aut aliis catholicis degentibus inter catholicos sive in Hollandia, Zelandia, et similibus locis inter haereticos: et, ut facilius impetrarem, usus in argumento R. V. quia videlicet, si Romae in die communionis generalis, distribuuntur saltem decem mlllia ejusmodi munusculorum sacrorum, quae faciunt in uno anno centum viginti millia: quid magnum conceditur, si in toto Belgio distribuuntur quadraginta millia? Itaque Sanctissimus Pater hac ratione persuasus facile concedit id totum quod petebam. Et haec epistola erit loco diplomatis, vel testimonii authentici, sive vivae vocis oraculi. Vale Pater charissime, mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 15 Martii 1616.
R. V.
frater et servus in Christo
Robertus Card.lis Bellarminus.

---page break---
(adresse): Admodum R.do P.Gulielmo Bauters sacerdoti Societatis Jesu.