Page:EBC 1616 02 28 1676.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:32, 12 February 2019 by Chiara-Tanzi (talk | contribs) (Proofread)
This page has been proofread

Ill.mo et R.mo in Christo Patri Domino Roberto S.R. Ecclesiae Cardinali Bellarmino amico nostro charissimo et honorando.
Sigismundus III Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Mozoviae, Samogae Livoniaeque etc. nec non Suetorum, Gottorum, Vandalorumque haereditarius Rex Ill.mo et Rev.mo in Christo Patri D. Roberto S.R.E. Cardinali Bellarmino amico nostro charissimo et honorando salutem, et foelice rerum successus.
Ill.me et R.me in Christo Pater Domine amice noster charissime et honorande. Fuerunt ante aliquot annos officia Sanctorum Regni nostri Sueciae patronorum à Sacra ritum congregatione recognita, atque approbata. In quibus cum adjunctae quaedam à Card.li Baronio bonae memoriae notae, sive animadversiones obscuriores, atque aliquantulum ab antiqua illius Regni Ecclesiarum traditione discrepare videantur: idcirco antequam haec eadem officia typis in publicum edantur, mittimus in Urbem Venerabilem Matthiam Montanum Capellanum nostrum sacerdotum egregia pietate, eruditioneque praeditum, ut is iterum officia commemorata eidem Sacrae congregationi rituum amplius judicanda et examinanda proponat, atque quantum fieri poteri es ad exemplum vetus approbari curet. Quo in negotio ut P.tas Vesra pro usitato suo in nos studio, singularique erga sanctos Dei pietate, ea qua merito pollet in Sacra hac congregatione authoritate, postulationem hanc nostram promovere deque lisdem sanctis bene mereri velit, plurimum postulamus. Plurimum sane nos eo nomine P.ti V.rae debebimus, sed et coelicolae ipsi referent cum foenore Pater.ti V.rae gratiam, operamque pro eorum honore pie, et laudabiliter collocatam. Plenius vero ea de re intelliget P.V.ra ex eodem Montano, cui, ut nostro nomine fidem adhibere, ac nostris in negotiis facorem, auxilium