Page:EBC 1616 00 00 1656.pdf/1

From GATE
Revision as of 08:34, 6 July 2020 by Cristina Berna (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Clarissime Domine,
Ante quindecim dies misi ad te manuscriptum opusculum meum de aeterna felicitate Sanctorum. Sed cum postea relegerem libri primi caput quintum animadverti verba S.ti Joannis Chrysostomi ex homil 66 ad populum Antiochenum, commodius potuisse collocari paulo inferius, videlicet immediate ante illa verba, At Reges Regni coelorum, quales sunt omnes illi etc. Sed hic oportebit pro voce, At, substituere vocem, Siquidem. Id totum permitto eruditioni, et prudentiae tuse. Cratum autem erit cognoscere, ea typis mandare, si tamen luce publica digna esse tibi videbuntur. Vale vir optime. Roma die...1616.