Page:EBC 1615 11 02 1627.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:07, 30 January 2019 by Shasha Zhao (talk | contribs)
This page has not been proofread

Admodum R.de Pater. Audivimus etiam nos rumorem incertum, quo d Pater Campigny coactus renuntiaverit iuri suo in Provincialatu; sed sive hoc sit verum,sive falsum, expectanda est sententia trium judicum, videlicet Cardinalis Perronii, Cardinalis Rocafaud ^et Episcopi Parisiensis, quibus Summus Pontifex totem causam commisit. Et tunc ddmum Provinciali vero declarato,omnia restituentur in integrum. Interim Reverentia vestra non recipiat monachos ab in truso Provinciali istuc missos, et de molestiis eorum qpud magistratus seculares, scribat Nuntio Apostolico qui residet apud Regem ^Christianissimum: ille enim alloquetur Regem vel Reginam, et providebit vestrae indemnitati. Nam et Sanctissimus illi commisit ut curet negotia vestra^ durante ista persecutione Marsiliana. Valeat Reverentia vestra mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 2 Novembrisl6l5* R.V. uti frater Card.lis Bellarminus. R.do Padri f.ri Dupont. Avenionem.

Paris.Bibl.Nat. fonds frangais 15794 f.195. copie

7