Page:EBC 1615 10 15 1622.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:57, 30 January 2019 by Shasha Zhao (talk | contribs)
This page has not been proofread

Admodum Reverende Pater. Resignatio Canonicatus jam erat admissa oum litterae Reverentiae Vestrae ad nos venerunt. Suborta erat postea, quaedam diffioultas ob promissiones factas tum a Capitulo, tum a Cognatis renunciantis: sed eae sopitae sunt, ut fusine scri- jTbet Dominus Manderus. Ego vero moleste fero,quod Reverentia Vestra tam timide ad me scribat,quasi ad extraneum hominem, etnon ad Fratrem suum; Ego enim non minoris facio Fratres meos, et Filios Societatis Jesu,posteaquam purpuram gero; quam antea facerem, cum nigram vestem portarem, habitus enim non facit Monachum, et ego non gaudeo /^isto habitu,qui conjunctam habet solicitudinem,et periculum, et nihil amplius. Itaque Reverentia Vestra libere ad me scribat ut faciebat Praedecessor ejus; et si quidem poteri praestare,quae a me petentur; libenter praestabo: sin minus; scio Fratres meos non vel ie,nisi quod fieri potest. His valeat Reverentia Vestra mei memor ^Tin sanctis precibus suis. Romae die 15.0ctobr.16l5. Epist.famil. CXXV.