Page:EBC 1615 05 11 1574.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:55, 28 January 2019 by Cristina Berna (talk | contribs)
This page has been proofread

Admodum Illustris, et Reverendissime Domine. Accepi ante duos dies litteras Amplitudinis Vestrae Reverendissimae, cum adjuncto in signi libro, eoque non minus docte soripto, quam egregie compacto, qualem decebat esse partum nobilissimi ingenii vostri. Coepi continuo librum evolvere, et non sine admiratione animadverti ab Amplitudine Vostra libros pene omnes esse pervobutatos. Ago ingenues gratias pro littorie humanissimis, et pro gratissimo munere. Si quid ego vicissim possim in gratiam Reverendissimae D. Vestrae in hac Urbe, vel alioi praestare, libentissime perficiam. Unum est, quod addere cupio, et precor Amplitudinem Vestram, ut in bonam partem accipiatt ut a me ex charitate sincera procedit. Nescio an tantus labor litterarius, praesertim in libris Gentilium legendis, non impediat Pastorale officium. Ego enim non solum in sanctis Patribus, et Sacris Conciliis legi, quanta sit gravitas sarcinae Pastoralis, sed etiam proprio experimento didici in triennio ilio, quo Arcniepiscopali officio functus sum, sarcinam illam adeo esse gravem; ut non relinquat otium respiranti, ne dum libros ab illa professione alienos legendi. Recolat, obsecro, Reverendissimus Dominus praeter alia, Concilium Carthaginense 4. Can. l7. et 20. et ignoscat nimiae fortasse licentiae meae, qua talem, ac tantum Virum officii admonere volui. Dominus noster Princeps Pastorum Amplitudinem Vestram strenue laborantem custodiat,ac protegat in via; et tempore suo consoletur et coronet in Patria. Romae die 11. Maji 1615.