Page:EBC 1615 02 18 1557.pdf/3

From GATE
Revision as of 14:13, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

quae c. 1 Apparatus c. 2. et anno decimo sexto recensui. Spectat etiam ad calnmniarum seriem, quod censor non semel, sed passim, aliquid aut de suo addat; aut, quod ego ex aliorum refero opinione: ut inde fabellam suam lepidè sanè, sed falsò adornaret. Tale est quod addit pag. 2 tres ex mea sententia datos ab Augusto Procuratores. Ridebit ad hoc, aut indignabitur qui leget quae scripsi ad annum 16. An non etiam ad annum Christi 63. rectà a me proferuntur testes martyrii Jacobi, Hieronymus et Eusebius? Quod verò, praeter aliam mortis causam, non accesserint etiam lapidee, cum ab aliquibus id gravitar asseratur, quia probabit? Rem demum gratam censor fecisset, si clarè probasset nulli tunc Pontifici nomen fuisse Adriani, vel (si scriptoris vitium est) Ammiani. Nihil quoque frequentius est, quàm ut ex annorum fractionibus fallatur; aut certè fallare velit, adeò post apertas calumnias suspecta mihi est censoria fidea. Sic ille de annis Apostolorum pag. 2, et ferè in reliquia notis sibi blanditur; prolixior ne sim aut molestus V.D. Illustrissimae, paratus alioqui ad amplam, si opus est, notarum et censoris reprehensionem. Interim si quid orando aut solitis sacrificiis pro V. Ill.D. incolumitate oblatis, impetrare a Beo poter; nunquam animus ad obtinendum id deerit, nec aut memoria. Datum Pictavii l8. Februarii 1615.
V. Ill.mae D.indignus in Christo servus
Ja. Gordonus
---page break---
Illustrissimo Domini, Domino Cardinali Bellarmino.