Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/33

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread

rumpendos multum conducet, valde vellem ut illustrioribus Catholicis qui juramentum recusautes magni aliquid pertulerunt damni, fidemque suam publice profitendo optime de Petri Sede meruerunt laudes, benedictiones et indulgentiae singillatim decernantur, pro cujusque aut dignitate aut meritis amoris et benevolentiae Pontificiae tessera, symbola atque argumenta acceptissima. Quod non exemplo caret. Pius enim quintus, vere pius, nobilibus aliquot Polonia, missis littoria ad eos per Poloniam gratulatus est, eosque collaudavit, quod de re catholica, et aula animabus meruissent bene. Saltem si epistolam aliquam (ut ut brevem) generaliter conaolatoriam Beatitas sua dignaretur transmittere, animos nostros erigeret et constantius perdurare faceret, inde enim accepto argumento edocerentur omnes catholicos Angliae, contra quod multi suadent credendum, non esse spretos et deapectos Romae. Id Pius praefatus ad Margaretam a Marca virum suum Joannem Lignium in proelio caesum, lugentem missis consolatoriis est exequutus quanto magis ad nationem Anglicam quae pro Pontificia jure tot perpeasus est barbarico immania et est perpessura in dies, idem forte nun nunc perpetraret paterno amore victus. Me vicem Mnemonis (Lycophantis verbo uter) hac in re prestitisse non vertetur vitio, si effectus sequatur, sin vero sapientiae Pontificiae consultius visum fuerit omittere veniam officiosae pietati spero, precorque.
32. Verumtamen meam istam ill.me D.ne scriptionis insolentiam, atque morum meorum (ut sic dixerim) tramontanitatem, vituperabunt forsitan qui delicatiores sunt, sed vestrae Serenitati, velut in exercitu catholico duci primario ferocius istud, et militarius dicendi genus, ab homime inter pugnacissimos adversarios assidue versanti proficiscens non omnino fore ingratum confido, ut pote quod veritatis ambitiosum, atque capax, magis quam ornatus, et propterea negotiis, usibusque nostris longe utilius, atque laudabilius, certe quidem expeditius, et decentius.
33. Denique quia decus publicum,atque tuum (Bellarmino) prae mea sa lute magni feci, quia fidem Christo debitam, illibatissimam conservavi
---page break---