Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/10

From GATE
Revision as of 14:09, 28 February 2021 by Martín M. Morales (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

honoratissima concione ad Crucem Sancti Pauli Londinensis, et flevit amarissime. E foelicem Rogernm si ad Rev.dmi illius episcopi specimen idem faceret, sed o foeliciorem, quod tamen vel tacitis votis non audeo sperare si ut liber ille sacrilegiorum Henrici sive praecursor fuit, sive socius, ita Rogerianus iste Jacobeanae conversionis quasi phosphorus, et antelucanus foret. Id autem nisi fiat, actum est de meae patriae liberiate civili, actum est de litteris, actum de religione denique. Gemella quippe haereseos soror, servitudo, suis philtris, atque toxi quod animos Anglorum soporavit, adeo ut quidvis a quibuslibet haereticis malent pati, quam vitiis suis non perfrui, et pace, quae non est Domini, bello cuiquam postponenda. Libertatem autem civilem audivi aliquem negantem in rerum esse natura, eumque splendidum quemdam virum, neque auctoritatis infimae apud suos,planeque dejecit velut phantasma, et poeticam imposturam, aut saltem philosophicam, homo specie, professione Minister, sed natura servus abjectissimus, vel potius bestia. De littorie vero tum demum actum fuerit, deque docto otio, cum Regum usibus satisfecerint, quae stupendo interea artificio, barbarieri introducente coguntur inservire. Maximis enim pragmatologis, et qui apud nos vel soli, vel unico politicam sapuisse (sic) videbuntur, seque pro solertissimis venditant, literas cum Licinio imperatore, cum Philipp Melanchthon, Carolstadio et Anglico Marprelato, velut regni virus tantum non oppugnant palam, cetero quin occulte damnant turcicam imperandi rationem,aut verius libidinem, mirifico efferentes. Ex omnibus autem Angliae proceribus, vel consiliariis intimis,non est forte aliquispiam qui secretis suis virum aliquem paulo doctiorem adhibet. Homines enim admodum literatos a rebus gerendis summovent tifulo ineptitudinis, et inaviae, sed revera quia sacrosanctae lucem eruditionis opera tenebrarum non ferant. Barbaram ergo haeresim recte olim appellavit Ill.mus Alaneis. Lucrum apud nos aequi regula est et iniqui, non dico, et fidai. Veritas denique ideologica cum Luciani philosophica virtute solum restat De Religione quidem catholica in Camera stellata Londini, ubi soli
---page break---