Page:EBC 1613 2615.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:30, 5 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "Rome, [1613? j Bellarmin au comte [Frane.Wilh.Wartenberg?^ 1362 Ill/me D. Comes. Beri non l�cuit mihi respondere literis D.V. ob frequent�am eorum, qui a me audir� voleb...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome, [1613? j Bellarmin au comte [Frane.Wilh.Wartenberg?^ 1362 Ill/me D. Comes. Beri non l�cuit mihi respondere literis D.V. ob frequent�am eorum, qui a me audir� volebant. Nunc officiosatisfaciam. Non memini, me consilium dedisse D.V. ut ante festa natalitia susciperet duos sacros ordines, sed centra potius memini me dixisse sacros ordines recipiendos temporibus ab Ecclesia institutis, nisi aliud postulai Ecclesiae necessitas; et quia nulla necessitas apparet, unde cogatur D.V. ordines accipere extra tempora, ideo consilium dedi ut in quatuor temporibus natalitiis unum ordinem sacrum susciperet, aliorum ordinum susceptionem in alia tempora differret. Nunc autem valde du bito, an vel unum ordinem sacrum in proximis quatuor temporibus B.V. suscipere possit. Multa enim sunt necessaria ad sacros ordines, literae dimissoriales proprii episcopi, examen de doctrina et moribus, et testimonium de ordinibus minoribus rite perceptis, titulus aliquis beneficii vel patrimonii, et si quae sunt alia, quae mihi in praesentia non occurrunt. Quare non auderem antea loqui cum Summo Pontifico, quam de his rebus certior factus essem; et si auderem,ut D.V. grati� ficarer, sine dubio repulsam a prudentissimo et gravissimo Pontifica paterer, qui tantam festinationem in re omnium maxima non probaret. Itaque D.V. curet me de supradictis rebus certiorem reddere, et componat animum ad praestolandum beneplacitum Dei, qui viam aperiet et omnes difficultates de medio tollet, quando id saluti D.V. expedire judicabit. Valeat D.V. mei memor in sanctis precibus suis. Ill/mae D.V. addiciissimus Rob.Card.Bellarminus. Arch.Vatic.Ms8.Gesuit.l8 fol.135. Brouill.autogr.