Difference between revisions of "Page:EBC 1613 08 31 1308.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 5: Line 5:
 
Reverendissime et Illustrissime Domine.<br>
 
Reverendissime et Illustrissime Domine.<br>
 
Accedi Rdissimae et Illustrissimae D. V/ae literas 11 Junii datas, una cum epistola R.P.Generalis, et statim me operi accinxi; mitto nunc P.Generali Defensionem libri primi De amissione gratiae, et statu peccati. Malo vero Tomam mittere securitatis causa, quamvis periculum ne exemplaria intercidant timeam, cum aliud non habeam. Oro autem ut D.V. pro opportunitate etiam velit per se vel alium inspicere. Forte commodum erit, ut hic libellus primo seorsum edatur. Deinde alii de causa peccati, tertio de originali peccato, sic enim homini sine more furente remora injicietur. Sed de eo ut visum fuerit Illustriss. D.V. statuet. Pareus omnia D.V/ae nulla parte omissa calumniatur, et cavillatur, ideo longior esse cogor, quia nullam partem indefensam relinquo: ille enim hoc unum agit ut D.V. in extremum oontemptum adducati itaque etiam in adiaphoris cum apud sciolos suos se jactat, convincendum puto. Forte Romae gratum non erit,quod saepius haereticos pro defensione citem, verùm novit Illustriss. D.V. in Germania hoc esse plusquam utile. Valde enim mirantur, cum eisdem interdum verbis cum D.V/a vident suos in os Pareo contradicere, suique diffidare incipiunt. Hoc itaque plurimum apud aequiores valet, ut experientia didici, ut cum D.V. Illustriss. vocat, impostorem, sophistam, sacrilegum ob verba, quae etiam sunt, et eodem sensu, suorum.<br>
 
Quod ad PP. Dominicanos attinet, de auxiliis, aliisque ita sententiam D.V. Illustriss. defendam, ut controversiam non attingam, haereticorum tantum rebus intentus, eosque inter se committam aliquo sohemate, ut nullum catholicum offendam nec occulte, nec palam, nam controversiam illam opto sepeliri, et ingenia illa contra hostium exercitus verti. Libellum hunc, et secuturos Illustriss. V.D. commendo. P. Becanus humilime, et amantissime, R/dissimam et Illustrissimam D.V. salutat, quod ego quoque facio, et Deum oro, ut eam diutissime servare velit. [[citesPlace::MAGONZA|Moguntiae]] Anno 1613, die 31 Augusti. / Reverendissimae et Illustrissimae D.Vae / Servus in Christo / Adamus Contzen  
+
Quod ad PP. Dominicanos attinet, de auxiliis, aliisque ita sententiam D.V. Illustriss. defendam, ut controversiam non attingam, haereticorum tantum rebus intentus, eosque inter se committam aliquo sohemate, ut nullum catholicum offendam nec occulte, nec palam, nam controversiam illam opto sepeliri, et ingenia illa contra hostium exercitus verti. Libellum hunc, et secuturos Illustriss. V.D. commendo. P. Becanus humilime, et amantissime, R/dissimam et Illustrissimam D.V. salutat, quod ego quoque facio, et Deum oro, ut eam diutissime servare velit. [[citesPlace::Magonza|Moguntiae]] Anno 1613, die 31 Augusti. / Reverendissimae et Illustrissimae D.Vae / Servus in Christo / Adamus Contzen  
 
<pb/>
 
<pb/>
 
Autogr. Adresse du Cardinal de solito
 
Autogr. Adresse du Cardinal de solito

Revision as of 11:27, 11 September 2019

This page has been proofread

Pax Christi.
Reverendissime et Illustrissime Domine.
Accedi Rdissimae et Illustrissimae D. V/ae literas 11 Junii datas, una cum epistola R.P.Generalis, et statim me operi accinxi; mitto nunc P.Generali Defensionem libri primi De amissione gratiae, et statu peccati. Malo vero Tomam mittere securitatis causa, quamvis periculum ne exemplaria intercidant timeam, cum aliud non habeam. Oro autem ut D.V. pro opportunitate etiam velit per se vel alium inspicere. Forte commodum erit, ut hic libellus primo seorsum edatur. Deinde alii de causa peccati, tertio de originali peccato, sic enim homini sine more furente remora injicietur. Sed de eo ut visum fuerit Illustriss. D.V. statuet. Pareus omnia D.V/ae nulla parte omissa calumniatur, et cavillatur, ideo longior esse cogor, quia nullam partem indefensam relinquo: ille enim hoc unum agit ut D.V. in extremum oontemptum adducati itaque etiam in adiaphoris cum apud sciolos suos se jactat, convincendum puto. Forte Romae gratum non erit,quod saepius haereticos pro defensione citem, verùm novit Illustriss. D.V. in Germania hoc esse plusquam utile. Valde enim mirantur, cum eisdem interdum verbis cum D.V/a vident suos in os Pareo contradicere, suique diffidare incipiunt. Hoc itaque plurimum apud aequiores valet, ut experientia didici, ut cum D.V. Illustriss. vocat, impostorem, sophistam, sacrilegum ob verba, quae etiam sunt, et eodem sensu, suorum.
Quod ad PP. Dominicanos attinet, de auxiliis, aliisque ita sententiam D.V. Illustriss. defendam, ut controversiam non attingam, haereticorum tantum rebus intentus, eosque inter se committam aliquo sohemate, ut nullum catholicum offendam nec occulte, nec palam, nam controversiam illam opto sepeliri, et ingenia illa contra hostium exercitus verti. Libellum hunc, et secuturos Illustriss. V.D. commendo. P. Becanus humilime, et amantissime, R/dissimam et Illustrissimam D.V. salutat, quod ego quoque facio, et Deum oro, ut eam diutissime servare velit. Moguntiae Anno 1613, die 31 Augusti. / Reverendissimae et Illustrissimae D.Vae / Servus in Christo / Adamus Contzen
---page break---
Autogr. Adresse du Cardinal de solito