Page:EBC 1613 05 24 1284.pdf/3

From GATE
Revision as of 14:54, 18 February 2020 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has been proofread

pastoris ordinarii. Et hoc modo etiam Religiosi, missi auctoritate Summi Pontificis cum amplissimis privilegiis dici possunt Pastores ordinarii, id est, delegati cum potestate ordinaria. Hinc ergo nascitur omne dissidium: quia missi a Sasboldo volunt ubique omnes haberi ordinarii, et ut nemo praeter ipsos possit concionari, baptizare, etc. Contra autem Religiosi non possunt ferre, ut ubique debeant impediri ab ordinariis, ne fungantur munere, ad quod missi sunt, ac praesertim in provincia haeretica, ubi Pastores ordinarli delitescunt in privatis domibus, nec facile conveniri possunt. Itaque necesse est, ut vel Religiosi recedant ex Hollandia et unitis regionibus; vel eximantur omnino a potestate Sasboldi. Nam praeter ea quae dieta sunt, Religiosus Dominicanus anno superiori venit Romam ex illis partibus, aperte dixit, Religiosos pati majorem persecutionem a Sasboldianis, quam ab haereticis. Praeterea in Anglia, Scotia, Hibernia Religiosi liberi sunt ab Ordinariis, quia id requirit locus et tempus; cur non in Hollandia ? At capitula confirmata sunt inter Archiepiscopum et Religiosos. Verum est; sed cum experientia doceat, Sasboldianos illis abuti contra bonum plebis ad opprimendos religiosos, tollenda videntur.