Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:44, 11 November 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up, replaced: [[Concept:: → [[Semantic content::)
This page has been proofread

Salutem in Domino plurimam. Reverendissime et illustrissime Domine. Literas meas, quemadmodum Illustrissima Tua Dominatio exceptura sit, horreo: sed erigit me humanitas Tuae Dominationis, quae et libertatem meam benignè accipiet, et erratis paternè ignoscet. Meretur hoc, si non mea sinceritas, quam in hac causa etiam cum offendendi metu praesto, certe quae noe omnes, magnos et parvos eodem sinu complexa fovet Ecclesia. Hoc Illustrissimam Dominationem Tuam per Christi caritatem supplex oro, hanc meam scriptionem sic interpretetur, ut certo sibi persuadeat eam non contemptionem continere, neo admonitionem, nam et pro dignitate Ecclesiae mori paratus sum, et vestris monitionibus sine tergiversatione obtemperare: sed dubitationem, deprecationem et humillimam in re ardua consilii petitionem, quam impetrare Catholicos Germanos aequum est, cum plura impetrabverint Galli, qui, Germania pro Ecclesia scribentibus, libros eiden Ecclesiae faventes exurunt. Liberius autem scribo, quia virorum doctorum, nobilium, quique magna sunt in Germania dignitate et auctoritate, sententiam refero; illorum discursibus manu ego mea officium exhibeo. Eos quia nostra responsione pacare non possumus, ad vestram caritatem, misericordiamque confugimus, adversitatis quae Roma venit, remedium ab eadem Roma postulantes. Interesse Ecclesiae arbitror a Romanis cognosci sensus, et iudicia Germanicae nationis, nec operae precium est Romae dissimulare, quod hic palam non sine scandalo clamatur. Quomodo enim sanari poterunt vulnera, si omnibus conspicua, solos illos lateant, qui soli ea nosse debent, et mederi possunt?
Sparsa est per Germaniam Reverendissimorum et Illustrissimorum Cardinalium de libello Patrie Martini Decani censura, cuius summa est, in eo propositiones esse falsas, temerarias, scandalosas, seditiosas, respective, Becanus, genuinus Sanctae Romanae Ecclesiae filius, et summo Pastori speciali professionis voto obligatus celerrime omnia ad censurae normam correxit. Non tamen obedientia sua
---page break---