Page:EBC 1612 12 09 1247.pdf/1

From GATE
Revision as of 00:15, 9 November 2018 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has not been proofread


Londres,9 d�e.1612. Le P.Robert Jones sup�rieur de la m�ss�on angl. � Bellarmin.
Multa sunt, Card.Amplissime, quae me post diuturnum silen
tium, iam tandem Amplitudinem tuam gravissimis rei christianae ne
gotiis distentam interpellare compellunt. Primum quidem me ingrati animi labe conspersus illi videar, cui me peculiari quadam ratione
tam sub ipso initio,quam toto postea progressu rel�g�osae illius sortis quae mihi Dei nutu obvenerat, multis nom�nibus dev�nctissimum fuisse recolo. Sed praeter hoc privatum off�c�i � me peragendi vinculum, longe gratissimi animi significat�o, tum meo tum om nium soc�orum nomine ei iure opt�mo debetur, qui nobis in hoc d�ff�cillimo agone contendentibus, opportuna saepius m�nistrav�t subsidia, et erga hoc afflictissimum regnum, p�ss�mum semper monstravit affectum. Et quidem si hactenus necessitatibus nostris haec pergrata non defuerunt adminicula, nunc multo magis des�deranda sunt,et imploranda; quando mirum in modum ingeminatae et auctae, nondum tamen /y^impletae sunt in�quitates Amorrhaeorum; qui novis et inus�tat�s tribulat�onum acerb�tatibus ambulantes digne Deo ita devexant, ut ad eminentes quosque catholicae f�de� propugnatores necessario fugiendum sit, et cum Apostolo conclamandum: Si qua consolat�o in Chr�sto, si quod solatium char�tat�s, si qua societas spiritus, s� qua viscera miserat�onis in illis s�nt (vel potius apud quos haec nunquam desunt) ut iam cum perf�dorum machinationes ad ipsum culmen tendant, orthodoxos hic in tantis difficultatibus constitutos, ope,consil�o, caeterisque christ�anae p�etat�s offic��s foveant,ac tueantur. Quae autem in praesent�arum veros Dei cultores maxime molestant, haec .^^sunt. Impr�mis id non leviter bonorum omnium animos ang�t, nimirum apud exteros, adversar�orum �mp�os conatus, dolos malos, insid�as in odium avitae et apostolica^ fidei structas,multum praevalere. M Rine enim fit ut vanissimis imposturis,et perditissimis haereticorum mancipiis smentito nomine cathol�co, de industria tamen ad causae catholicae ver�tatem impugnandam,et ad legit�me decertantium coronam