Page:EBC 1612 11 23 1240.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:44, 19 November 2018 by Cristina Berna (talk | contribs)
This page has been proofread


Ill.me ac R.me D.ne
Ad me perleate sunt litterae Ill.mae Dom. V. rae, mense Octobris scriptae, quae sicut magnam mihi consolationes attulerunt quod virtantus procuratori meo tradenti litteras meas non subscriptas nomine meo fidem adhibere voluerit, ita dum asserit librum se composuisse ad refellendum Widderintonum, tum animi robore maiori in hac nostra causa tuenda confirmor, tum permagna etiam afficior laetitia. Placuit nobis liber vester adversus Berclauium scriptus. Utinam et iste quoque ad nos tandem perveniat quo Widderintonus et ille quem nos omnes suspicamur librum illum conscripsisse triumphare desinant. Gloriantur enim nondum esse promulgatam responsio nem ac si vobis evictis, ab illis reportata victoria. Nuper etiam iunior Berclaius librum edidit pro defensione parentis, quod etiam similiter fecit nobilis quidam Anglus nomine Barrettus, de iure regio. Plurimi insuper sunt religiosi, tum sacerdotes seculares tum maxime omnium et ipsi laici dilationem Apostolicae sententiae adversus huius modi libros admirantur, quam cum tanto fidei praeiudicio, multorumque offensione fieri cernunt, verentur ne dolosa aliqua detur informatio nostram causam penitus subvertens, utpote quae ingenio simulatione potius nitatur quam iustitia et, veritate. Affligimur quotidie ob praestitum iuramentum, idemque a magistratu tam crudeliter exigitur, ut quamplurimi pro suie bonis conservandis, nullum omino peccatum in eodem praestando arbitrentur perpretari. Aque ideo confessariis non paucis renitentibus, praecipites ruunt in contemptus brevium apostolicorum, et nisi rationes a Sua Sanct.eadhibeantur, quibus prohibetur, multa in praefato iuramento contineri quae fidei adversantur, iuxta tenorem eorundem brevium insipienter sibi persuadent se posse tuta conscientia iuramentum illud suscipere. Placuit (ut videtur) Ill.mae Dom. V.raehonorificentius sentire de laboribus meis, quos quidem ego non recusarem, quamex corde veneror, (non
---page break---