Page:EBC 1611 09 11 1095.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et R.me D.ne D.ne observ.me
R.mus D.nus Symeon episcopus pro gente Raeciana in Croatia et Slavonia et partibus Hungariae constitutue ab archiepiscopo Bulgarorum graecae fidei his diebus conversus a schismate graeco ad fidem catholicam bine versus Romam proficiscitur, ut se sistat S.mo D.no Nostro, ut relictis erroribus Graecorum praestet fidem summo Pontifici, et sacrosanctae Romanae ecclesiae obedientiam profiteatur. Gens illa Rasciana cuius est pastor, longe lateque in illis partibus diffusa est, ita ut sub se habeat ad 6000 animarum, quae ad gremium ecclesiae per illum et socios quos conatur isthinc eruditos huc ad informandam gentem illam adducere.
Et certo hic confessor uhristi dici potest, utpote quod gravia sit passus ab haereticis Hungaris, qui illi multa bona ademerunt ac lethalia vulnera inflixerunt, prout eius cicatrices manifeste demonstrant. Eius socius Dominus Martinus olim noster discipulus, qui R.mo episcopo conversionis est author, plurimum desudavit ut illum populum ad fidem revocaret, et inter suos labores pro sua pietate et simplicitate daemones e corporibus fidelium eiecit. Haec scribo non ut ille resciat. Interim utrumque V. Ill.mae et R.mae D. humiliter commendo.
Graetii 11 Sept. a.1611.
V.Ill.mae et R.mae D.
Servus in X.to
Servus et filius
Barth.Villerius.