Page:EBC 1611 02 18 2597.pdf/6

From GATE
Revision as of 10:52, 24 October 2019 by Cristina Berna (talk | contribs)
This page has been proofread


ad illos actus est necessarium, non est absoluto decreto praedefinutum ante praevisam nostrae voluntatis determinationem, ut etiam docent Molina, Valencia, Vasquez, qui putant cum tali praedefinitione non posse consistere libertatem arbitrij; et series illa auxiliorum quibus perseverantia ipsa praestatur, non est decreta in eodem rationis signo, sed posteriora propter bonum usum priorum, ut communiter docent DD.
Sententiam gratuitae Praedestinationis esse iam stabilitam in Soc.te nostra etc. Fateor ita esse, si per gratuitam Praedestinationem intelligamus eam, quam tuetur S. Augustinus. Si vero intelligatur illa qua gloria statuitur absolute decreta ante omnem operum praescientiam, non video quomodo sit stabilita in Soc.te cum Soc.tis professores passim per Germaniam, Galliam, Belgium plurimis annis contrarium docuerint, et interdum etiam per Italiam et Hispaniam: et celeberrimi Soc.tis scriptores Ludovicus Molina, Gregorius a Valencia, et Gabriel Vasques, illam sententiam ex professo refutaverint. Nec obstat, quod olim aliquot Fatres eam tradiderint, quia ante Molinam plerique per Italiam et Hispaniam ponebant gratiam praedeterminantem, eamque putabant ex Sententia Augustini necessariam ad singulos actus, et contrarium censebant errorem Pelagianum, qua sententia posita non poterant non statuere illam praeviam electionem et reprobationem. neque id mirum videri debet, quia Dominicanorum discipuli vel eorum, qui eam a Dominicanis hauserant, fuerant. Veram postquam satis ostensum est praedeterminatem Gratiam non esse admittendam, nec eam S. Augustini fuisse sententiam, nulla amplius subest ratio ponendi illam praeviam salvandorum et reproborum ex mero Dei beneplacito discretionem, aut omnium operum ho norum absolutam praedefinitionem. facit sapienter Soc.tas quod in hac re ubeat a sententia S. Augustini non recedi: nunquam tamen Soc.tas declaravit Sententiam Augustini in illa praevia discretione ex nudo Dei benepla cito concepta consistere. Expedit, ut quamdiu res est obscura et de senten tia S. Augustini passim non satis constat, libertas relinquatur, ut quam diligentissime discutiatur: sic enim dies omnia patefaciet.
5. Non sine causa S. Augustinum, S. Prosperum et multos modernos existimasse
---page break---