Page:EBC 1611 02 18 2597.pdf/6

From GATE
Revision as of 12:13, 5 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "18 feb.l6l1. Lessius Beil� pag.6 xime ad �ll�s actus est necessar�um, non est abeoluto decreto praedefin�^ tum/amte praevisam nostrae voluntatis determinat�onem,...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


18 feb.l6l1. Lessius Beil�

pag.6

xime ad �ll�s actus est necessar�um, non est abeoluto decreto praedefin�^ tum/amte praevisam nostrae voluntatis determinat�onem, ut et�am docent Mo- l�nat Valencia, Vasquez, qui putant cum tali praedefinitione non posse con sistere libertatem arbitrij; et series illa auxiliorum quibus perseverantia ipsa praestatur, non est decreta in eodem rationis signo, sed posteriora propter bonum usum priorum, ut communiter docent DD. Sententiam gratuitae Praedestinationis esse iam stabilitam in Soc^^ nostra etc. Fateor ita esse, si per gratuitam Praedestinationem intelligamus eam,quam tuetur S.Augustinus. Si vero intelligatur illa qua gloria statuitur absolute decreta ante omnem operum praescientiam, non video quomodo sit stabilita in Soc/te cum Soc/tis professores passim per Germaniam,Galliam,Belgium plurimis annis contrarium docuerint, et interdum etiam per Italiam et Hispaniam: et celeberrimi Soc/tis scriptores Ludovicus Mo lina, Gregorius a Valencia,et Gabriel Vasques,illam sententiam ex professo refutaverint. Nec obeaae, quod olim aliquot Fatres eam tradiderint,quia ante Molinam plerique per Italiam et Hispaniam ponebant gratiam praedeterminantem, eamque putabant ex Sententia Augustini necessariam ad s�ngulos actus, et contrarium censebant errorem Pelagianum, qu^ sententia posita non poterant non statuere illam praeviam electionem et reprobationem. neque id mirum vlderi debet, quia Dominicanorum discipuli vel eorum,qui eam a Dom�nicanis hauserant, fuerant. Veram postquam satis ostensum est praedeterminatem Gratiam non esse admittendam, nec eam S.Augustini fuisse sententiam, nulla amplius subest ratio ponendi illam praeviam salvandorum et reproborum ex mero Dei beneplacito discretionem, aut omnium operum ho norum absolutam praedefinitionem. faoit sapienter Soc/tas quod in hac re �ubeat a sententia &.Augustini non recedi: nunquam tamen Soc/tas declara- Sententiam Augustini in illa praevia discretione ex nudo Dei benepla cito concepta consistere. Expedit,ut quamdiu res est obscura et de senten tia S.Augustini passim non satis constai, libertas relinquatur, ut quam ^diligentissime discutiatur: sic enim dies omnia patefaciet. 5. Non sine causa S.Augustinum, S.Prosperum et multos modernos existirr