Page:EBC 1611 02 18 2597.pdf/10

From GATE
Revision as of 11:13, 5 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "1 8 feb.l6l1. Lessius ad Bell. pag.^� sed solis Scripturis et Patribus. Verum postquam isthic mota mihi fuit controversia, coepi illos d�l�genter evolvere, et deprehen...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


1 8 feb.l6l1. Lessius ad Bell.

pag.^�

sed solis Scripturis et Patribus. Verum postquam isthic mota mihi fuit controversia, coepi illos d�l�genter evolvere, et deprehendi eos mirifice mea omnia confirmare et eodem fere modo Scrlpturas et S.Augustinum interpretari. Non parvum hoc videtur signum Veritatis et non contortae interpretationis. Si vacaret Ill/mae D.V. per gravissima Ecclesiae Universalis negocia istis speculationibus intendere, rogarem eam ut dignaretur istorum Patrum scripta cum meis conferre, et totam quaestionem a fundamentis discutere. Verum quia maioris momenti negocia id non permittunt, rogo ut tempus concedatur nostris Professoribus,qui sunt in variis Provinciis, diligentiBs�mie examinandi, et eorum iudicia audiantur. Ego in tote hoc negotio nihil nisi maiorem Dei gloriam et solatium animorum spectavi. Di vina Bonitas Ill^mam D.V. Ecclesiae suae totique Soc/ti quam diutissime incolumem et florentem praestet, cuius sanctissimis precibus me commendo quam humillime. Lovanij 18. feb. 1611.

Arc^.Pont.Bhiv.Greg. cod.540 (ex Bibl.priv.P.Petri Beckx) signatum foris: "Lessius. de gratia congrua." '