Page:EBC 1611 02 18 2597.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me Domine.
Pax Christi.
Non parum indolui cum intellexi Ill.mam D.V. sententiae illi, quam de Praedestinaiione tradidi, adversari. Accidit id mihi piane praeter expectationem, quod putarem eam sententiam ante annos 23, cum controversia de hoc articulo et aliis quibusdam mota esset, Ill.mae D.V. iudicatam non improtabilem; nunc vero illam video ab ea reijci quam tanquam erroneam utpote scripturis et sanctis Patribus, qui centra Pelagianos eorum reliquias scripserunt, adversam. Verum confido fore, ut ubi mena mea penitus introspecta fuerit, non adeo sit displicitura: Scio enim hanc meam Disputationem in variis Provinciis, multis viris doctissimis tum externis, tum Nostrae Soc.tis probari: Nec quisquam est ex DD. et Professoribus Lovaniensibus, etsi olim infesti fuerint, qui eam non sentiat probabilem.
Scribit 1° Ill.ma D.V. se nuper ex opere meo cognovisse sententiam meam esse, Praedestinationem absolute et simpliciter pendere ex operum praevisione; ut non Praedestinatio, sed Praescientia solum proprie dici possit. Verum haec verba in opere meo non invenientur. Clarissime enim doceo n.4. neminem posse mereri ne ex congruo quidem suam Praedestinationem: ac pro inde ipsam non pendere absolute ab operum praevisione. nec obstat, quod doceam Praedestinationem,quo ad sui complementum, et prout se extendit ad beneficia posteriora, pendere ex operum praevisione; atque adeo quod haec ratio providentiae, qua Deus cum salvandis utitur, habeat rationem completae Praedestinationis, id esse dependens ab usu donorum gratiae. Hoc enim etiam docent Molina, Vasquez et Valencia, ut in alio scripto ad tertiam propositionem ex ipsorum verbis estendi, nec video qua natione id negari possit, si termini bene intelligantur. Hinc tamen non sequitur,Praedestibationem absolute esse ex meritis; aut Praedestinationem,quam ponimus, non esse proprie Praedestinationem, sed Praescientiam, sed bene sequitur Praedestinationem involvere et supponere praescientiam; quia quatenus se extendit ad dona posteriore, supponit praescientiam usus donorum priorum;
---page break---