Page:EBC 1610 12 31 2594.pdf/3

From GATE
This page has been proofread


agnoscere necessitatem orationis sed solam utilitatem, quod saepe Stus Augustinus obiicit Pelagianis.
6° Cogitet R.V. sententiam de praedestinatione ex operibus praevisis esse noxiam Societati nostrae, quia coget nos semper dimicare cum Dominicanis, Franciscanis, et Augustinianis. Item dabit oocasionem existimandi nos favere Pelagianis vel certo Semipelagianis. Denique hic notabitur Societas magnae levitatis et dissensionis inter nos.
Quare rogo R.V. ut hoc cogitet et nolit ut satisfaciat querelis hominum reproborum, trahere Scripturas et Stum Augustinum quo nolunt ire; sed potius accomodet praeclarum ingenium suum ad voluntatem Scripturarum et Sanati Augustini.
Ora pro me, amantissime Pater.
---page break---
Gandavi, Bibl. Sem. maj.: Difficultates motae circa opusculum P. Lessii de gratia et praedestinatione circa annum 1610.
Le Bachelet, Prédestination et grane efficace I, 156-158.
Eadem plusminusve: Auctarium p.l86-l87.
(autograph. c. inscriptione ad quem, et sigillo)