Page:EBC 1610 12 05 2452.pdf/3

From GATE
This page has been proofread


alia integre ad haeredem, idest, ad domum professam Romanam Societatis Jesu, ut dictum est, pertineant volo, et in illis omnibus, et in singulis ipsam haeredem instituo et nomino.
Pro auxilio animae meae nihil relinquo vel praescribo, tum quia parum admodum erit, quod ad haeredem perveniet ut existimo, cum ego cumulandis pecuniis, vel rebus pretiosis acquirendis nunquam operam dederim, tum quia confido, imo certo scio, non defuturam huic officio piam charitatem matris meae, Religionis videlicet Societatis Jesu, ut pro aliis filiis suis nunquam deest; et quemadmodum ego non defui toto vitae meae tempore pro defunctis Societatis sacrificia et orationes Deo offerre. Executorem hujus meae voluntatis nomino honoris causa Illustrissimum et R.mum Dominum meum Cardinalem Aldobrandinum: labor enim, ut existimo, nullus erit in executione testamenti hujus. Relinquo autem eidem Illustrissimo Domino meo id quo pretiosius nihil habeo, videlicet crucem ligneam reliquia pretiosissimis refertam, quarum catalogus in scriniolo cooperto rubro holoserico invenietur.
Hoc testamentum valere volo, aliis prioribus abrogatis, quae in omnibus et per omnia revoco, casso, et annullo, etiamsi hoc forte non fuerit cum debitis solemnitatibus factum; id enim aperte concedit Bulla Summi Pontificia Clementis VIII, in qua mihi data est facultas testandi, etiam per simplicem epistolam vel cedulam manu mea subscriptam.
Ego Robertus Cardinalis Bellarminus ut supra dispono, instituo, lego, et tester non solum prefato, sed omni alio meliori modo.
Scripsi manu propria die V. Decembris anno M.D.S.X., anno 6. Pontificatus Sanctiss.i D.N.Pauli Papae V.