Page:EBC 1610 12 05 2452.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


Societatis, ubi voluerint, corpus meum ponant. De rebus
De rebus temporalibus, mihi à Sede Apostolica concessis, vel undecumque acquisitis ita dispone. Haeredem universalem nomino, et instituo domum professam Romanam Societatis Jesu, in qua religione nomen dedi. Volo autem, ut primo solvantur debita, si quae fuerint, et jura iis quibus debentur. Deinde dentur familiae ad quadraginta dies, more solito, quae ad victum pertinent, idest, quod illis taxatum est in pecunia pro pane, vino, et companatico. Neque aliud eis relinquere possum, cum ad solas pias causas testamentum faciendi facultatem petierim, et ea de causa singulis stipendium, sive provisionem aliquam dederim ultra victum. Fratri meo secundum carnem, vel eius haeredibus restituatur imago, sive quadrum Marcelli II Pontificis, et addatur loco munusculi imago sive quadrum Clementis VIII Pontificis Maximi. Nepoti meo Angelo detur imago, sive quadrum Roberti Cardinalis de Nobilibus, et unum ex duobus quadris Sancti Caroli Borromaei, et una ex parvis crucibus, quas ad pectus gero, cum reliquiis inclusis. Collegio Romano restituantur Annalium Cardinalis Baronii tomi sex, quos mihi accomodavit, et eidem dentur alii sex mei; nam cum hac conditione accepi à collegio sex primos tomos, qui meo nomine dati fuerunt collegio eidem ab eodem auctore, ut post obitum collegio relinquerem integrum opus. Eidem collegio relinquo unam ex tribus planetis pretiosis cum stola et manipulo, quam voluerit, et omnia scripta mea, et totam bibliothecam, nisi R.mo Patri Generali videatur bibliothecam alieni alteri loco Societatis magis agenti applicare. Sanctae Mariae in via, qui titulis meus est, relinquo unam ex tribus planetis pretiosis, quam haeres meus dare voluerit. Aliud titulo meo non relinquo, quoniam satis multum expendi in fabrica Ecclesiae, ut fratres illi sciunt, qui hoc ipsum petierunt loco paramentorum, quae illis emere constitueram. Reliqua omnia bona, quae quocumque modo ad me pertinent, seu pertinebunt, sive immobilia, sive mobilia, sive se moventia, sive jura, sive eredita, sive sacra ad cappellam, sive prophana ad vestiarium, vel cellas varias pertinentia, sive pecunias numeratas, sive quaecumque
---page break---