Page:EBC 1609 03 17 0849.pdf/2

From GATE
Revision as of 11:42, 11 November 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up, replaced: [[Concept:: → [[Semantic content::)
This page has been proofread

et nos perturbare et familiam in qua procreati sunt excitare et commovere non desinunt, ita ut modò aliam viam non minus nocivam buio tuae obsequentissimae congregationi et pluribus perturbationibus aptam sedala diligentia quaesierunt. Contendunt enim auctoritate Domini Nostri quaedam struere seminaria, in quibus novi milites educentur, toti in studiis et exercitiis, pro huiusmodi conversionibus parandis occupati.
Haec novitas et inventum (amplissime Praesul) a nostrae regulae instituto, in vita eremitica iugi contemplationi dedita nos instruere conante, est nimis dissonum. Est etiam istorum fratrum repertum nostris legibus, quibus haec familia ab eius principiis directa et gubernata est, valdè adversum, et ab opinione ac sententia primorum patrum eiusdem caeterorumque omnium, tam praelatorum quam aliorum ipsius selectorum fratrum votis omnino oppositum. Quare non potest non generare in huius congregationis alumnis maximam animorum perturbationem necnon scissurarum schismata propriique instituti vilipendium,atque adeo merorem in praelatis et innumera alia incommoda videntibus, maxima huiusmodi novitatem eorum desideriis, quibus contemplationi ac solitudini vacare anhelant, esse prorsus contrariam, eamque non per ordinis praefectos, quibus a Deo regimen commissum est, sed per querulos fratres suaque propria ratione et opinione (ut censemus) seductos, centra voluntatem praela torum, fictitiis relationibus fuisse introductam. Quod quidem solum (ut alia incommoda taceam) ita nocivum est, ut ex ilio totius nostri ordinis ruina merito timori possit. Erit namque manifestissima occasio ut observantia et obedientia iure naturae superioribus de bita et sine qua nulla congregatio gubernari potest, amittatur et corruat. Non est autem silentio praetereundum quod, cum zelus et anxietas animas ad Christum convertendi nimiumque litterarum exercitium et alia huiusmodi, quae hoc munus requirit, sint imcompossibilia cum vitae abstractione, silentio assiduaque contemplatione.
---page break---