Page:EBC 1608 06 07 0773.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Roberto Card. Bellarmino M.Ant. Bonciarius S.D. Dubitavi paulisper mitterem an non mitterem ad te ista vir gravissime, levia munuscula. Sed mox animo haec incidit imago, quae suasit missionem. Tota, inquam, rea litteraria unum convivium est: in eo duum hominns generum discumbunt; alii namque non solum appositis epulis vescuntur, sed identidem ipsi de suo aliquid apponqnt conferuntque in oommune; alii vero penitus asymboli dapibus fruuntur alienis. Sed priorum duo adhuc facio genera, unum eorum, qui tantum solida, et alando ingenio apta fercula oontribuunt; ut theologi, philosophi, medici, iureconsulti: alterum eorum, qui dumtaxat in condimentis laborant; ut magistri artium humiliorum, rhetoricae ao poeticae super ceteras, quippe qui aut acribus quibusdam quasi stimulis fodiunt stomachos ignavos ante certamen, aut dulcibus quasi cupediis palatum demulcent proelio finito. In illis autem primis te longe primum consessus atque consensus convivarum locavit: me forsitan in secundis, sed longe infra secundos. Ac quondam tamen non nunc primum nostra libasti, humanissime Antistes, lenimenta gravium studiorum: testis epistola est tua elegantiae ac prudentiae notis referta: iccirco ad te alia generis eiusdem, imo forsitan minus asperi saporis mittere veritus non sum. Quae utinam per hos dies sic interdum reficiant fatigatum seriis negotiis animum tuum; ut corpus relevant,atque aestum temperant conditurae illae a Neapoli sacchareae, rosaceae, quales nempe missurum se olim spopondit Dominus meus abbas, nec me ille,ut ego arhitror, fefellit; sed lator an latro? illum pariter, et me. Cupio eum tibi semper iuoundum, hoc est per omnia similem tui coelites praestent, et te nobis hunc calamo formandis, olim et freno regendis conservant. Perusiae, VII. Idus Junias.