Page:EBC 1608 03 07 0747.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:45, 26 February 2020 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater,
Legi attente nec sine voluptate praefationem Fastorum[1], percurri coetera quae libello continentur. Probarem consilium tuum per omnia, nisi duo me terrerent, immensitas operis, quae tempus prope infinitum requirat, et magnitudo sumptuum, qui in tanto opere coemendo faciendi erunt. Addo etiam alia duo: unum, ne forte in originalibus historiis multa sint inepta, levia, improbabilia, quae risum potius quam aedificationem pariant; haec enim causa fuit, quae Surium[2]coegit multa detrahere vel mutare. Alterum, quia tituli trium primorum tomorum pollicari videntur non tam historias quam sermones sive homilias, atque hoc est quod in Lipomano[3] et Surio multi reprehendunt, quod homilias plurimas sive orationes laudatorias admiscuerint historiis de vita et rebus gestis sanctorum.
Ego igitur, si quid sentiam audire cupias, maxime laudarem eum, qui non actum ageret, sed eas tantum historias ederet quae Lipomani vel Surii diligentiam effugissent, neque improbarem si quis emitteret in lucem integras et originales historias, quarum compendia stilo mutato Surius edidit, modo id cum delectu et prudenter fieret. Habes consilium meum, quod tamen aliorum iudicio malius sentientium ac tuo praesertim subiiciam. Interim pro munusculo, quo me donare voluisti, ingentes gratias ago. Vale mei memor in sanctis precibus tuis. Romae, die 7 Martii 1608.
R.T.
frater in Christo
Robertus Card. Bellarminus.

P. Heribertus Rosweydus sacerdos Societatis Iesu. Antverpiam.

  1. Fasti Sanctorum quorum vitae in belgicis Bibliothecis manuscriptae ...Collectore Heriberto Ros-Weydo. Apud Ioanem Moretum, Antuerpiam, 1607.]
  2. Laurentius Surius (translating to Lorenz Sauer; Lübeck, 1523 – Cologne, 23 May 1578) was a German Carthusian hagiographer and church historian.
  3. Luigi Lippomano (Aloisio, Alvise) 1496-1559. Vedi http://www.treccani.it/enciclopedia/luigi-lippomano_(Dizionario-Biografico)/