Page:EBC 1607 01 30 0646.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:22, 10 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_ProofreadCategory:EBC_Letters Rome,30 janv�er 1607. Bellarmin au P.Fr. de Lucinas S.J. 646 / Admodum Rde Pr. Accep� l�tteras R.Vrae et quae de offic...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,30 janv�er 1607. Bellarmin au P.Fr. de Lucinas S.J. 646 / Admodum Rde Pr. Accep� l�tteras R.Vrae et quae de officio,et litaniis B,ae Virginis Marine ad nos transmisit. Non possum non vehementer commendare studium R.Vrae in celebranda memoria sanctissimae patronae nostrae, quam omni laude dignissimam esse nemo pius jT negare potest. Caeterum de adiungendis officiis propriis festorum eiusdem B^^ Virginis ad breviarium, multis de causis hoc tempore agi non potuit. Primum, quod iam breviarium sit editum, recognitum, et reformatum auctoritate Ulementis Octavi summi Pontificie, magno labore,et annotationibus virorum doctorum,ex omnibus fore christianis provinciis, mature discussis,et consideratis, neque deceat tam cito aliam reformationem tentare. 2� Quod in reformatione Breviarii non defuerint, qui similia officia propria inseri voluissent, et iustis de causis auditi non fuerint. 3� Quod reformatoribus breviarii a Summo Pontifico mandatum sit, ut nihil nisi necessario immutarent, id est ea sola demerent,vel mutarent, quae manifesti erroris convinci poterant; ea sola adderent, quae neces saria omnino viderentur. 4� Quod ecclesiae gravitatem,et constantiam deceat, non facile mutare, quae a maioribus instituta sunt. 5� Quod antiphonae,et responsoria propria addi non possint sine gravissimo sumptu ecclesiarum,et monasteriorum, in quibus habentur libri magni precii cum notis cantus Gregoriani ad veteres antiphonas,et caetera responsoria. Itaque poterit R.V^^ pr� sua devotione privatim legare officia illa propria, sed quod ea in communem, et publicum usum recipiantur, nulla spes apparet. Quod ad litanias attinet, cum sanctum generalis Inquisitionis officium maturo iudi- .22,ep.62. ci� vetuerit in puPlico usu recitari litanias alias,praeter eas, 8 quae habentur in breviariis,et missalibus, et eas,quae in aede sa cra Lauretana assidue concinuntur, non videtur tentandum,ut aliquid ad eas addatur. Oro autem R.Vs^^ ut non moleste feret,quod non audeam ea proponere summo Pontifici,vel sacrae Congregationi, quae certe scio non esse admittenda. Valeat R.V^a,�n ista Domini vinea fructum facere pergat, meque Deo precious suis commendai. Datum Romae,die 30 jan.l607.