Difference between revisions of "Page:EBC 1607 01 30 0646.pdf/1"

From GATE
m (transcription error)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
[[Category:EBC Proofread]][[Category:EBC Pages]][[Category:EBC_Letters]]
 
Admodum R.de Pr. Accepi litteras R. Vrae et quae de officio, et litaniis B.ae Virginis Marine ad nos transmisit. Non possum non vehementer commendare studium R. Vrae in celebranda memoria sanctissimae patronae nostrae, quam omni laude dignissimam esse nemo pius negare potest. Caeterum de adiungendis officiis propriis festorum eiusdem B.ae Virginis ad breviarium, multis de causis hoc tempore agi non potuit. Primum, quod iam breviarium sit editum, recognitum, et reformatum auctoritate Clementis Octavi summi Pontificie, magno labore, et annotationibus virorum doctorum, ex omnibus fore christianis provinciis, mature discussis, et consideratis, neque deceat tam cito aliam reformationem tentare. 2° Quod in reformatione Breviarii non defuerint, qui similia officia propria inseri voluissent, et iustis de causis auditi non fuerint. 3° Quod reformatoribus breviarii a Summo Pontifico mandatum sit, ut nihil nisi necessario immutarent, id est ea sola demerent,vel mutarent, quae manifesti erroris convinci poterant; ea sola adderent, quae neces saria omnino viderentur. 4° Quod ecclesiae gravitatem, et constantiam deceat, non facile mutare, quae a maioribus instituta sunt. 5° Quod antiphonae,et responsoria propria addi non possint sine gravissimo sumptu ecclesiarum,et monasteriorum, in quibus habentur libri magni precii cum notis cantus Gregoriani ad veteres antiphonas, et caetera responsoria. Itaque poterit R.V pro sua devotione privatim legare officia illa propria, sed quod ea in communem, et publicum usum recipiantur, nulla spes apparet. Quod ad litanias attinet, cum sanctum generalis Inquisitionis officium maturo iudicio vetuerit in publico usu recitari litanias alias, praeter eas, quae habentur in breviariis, et missalibus, et eas, quae in aede sacra Lauretana assidue concinuntur, non videtur tentandum,ut aliquid ad eas addatur. Oro autem R.V.ra ut non moleste feret, quod non audeam ea proponere summo Pontifici, vel sacrae Congregationi, quae certe scio non esse admittenda. Valeat R.V.ra, in ista Domini vinea fructum facere pergat, meque Deo precipus suis commendet. Datum Romae, die 30 jan. 1607.
+
Admodum R.de Pr. Accepi litteras R. Vrae et quae de officio, et litaniis B.ae Virginis Mariae ad nos transmisit. Non possum non vehementer commendare studium R. Vrae in celebranda memoria sanctissimae patronae nostrae, quam omni laude dignissimam esse nemo pius negare potest. Caeterum de adiungendis officiis propriis festorum eiusdem B.ae Virginis ad breviarium, multis de causis hoc tempore agi non potuit. Primum, quod iam breviarium sit editum, recognitum, et reformatum auctoritate Clementis Octavi summi Pontificie, magno labore, et annotationibus virorum doctorum, ex omnibus fore christianis provinciis, mature discussis, et consideratis, neque deceat tam cito aliam reformationem tentare. 2° Quod in reformatione Breviarii non defuerint, qui similia officia propria inseri voluissent, et iustis de causis auditi non fuerint. 3° Quod reformatoribus breviarii a Summo Pontifico mandatum sit, ut nihil nisi necessario immutarent, id est ea sola demerent,vel mutarent, quae manifesti erroris convinci poterant; ea sola adderent, quae neces saria omnino viderentur. 4° Quod ecclesiae gravitatem, et constantiam deceat, non facile mutare, quae a maioribus instituta sunt. 5° Quod antiphonae,et responsoria propria addi non possint sine gravissimo sumptu ecclesiarum,et monasteriorum, in quibus habentur libri magni precii cum notis cantus Gregoriani ad veteres antiphonas, et caetera responsoria. Itaque poterit R.V pro sua devotione privatim legare officia illa propria, sed quod ea in communem, et publicum usum recipiantur, nulla spes apparet. Quod ad litanias attinet, cum sanctum generalis Inquisitionis officium maturo iudicio vetuerit in publico usu recitari litanias alias, praeter eas, quae habentur in breviariis, et missalibus, et eas, quae in aede sacra Lauretana assidue concinuntur, non videtur tentandum,ut aliquid ad eas addatur. Oro autem R.V.ra ut non moleste feret, quod non audeam ea proponere summo Pontifici, vel sacrae Congregationi, quae certe scio non esse admittenda. Valeat R.V.ra, in ista Domini vinea fructum facere pergat, meque Deo precipus suis commendet. Datum Romae, die 30 jan. 1607.

Revision as of 15:10, 22 August 2019

This page has been proofread