Page:EBC 1605 12 0534.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:19, 12 June 2020 by Martín M. Morales (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Serenissime Princeps. Auditum est hic Romae, non satis certo auctore, tractari de coniugio inter Serenissimum filium Serenissiamae Celsitudinis vestrae, et principem quamdam haeresi Lutherana infectam. Et quamvis hoc aegrè credatur a nonnullis, ab aliis nullo modo fidem mereri videatur: mihi tamen, ob antiquam, et summam observantiam, qua prosequor Serenissimam domum vestram, visum est hoc ipsum indicare Celsitudini vestrae Serenissimae, et simul breviter attingere pericula, et scandala, quae ex huiusmodi coniugio, si fortè revera iniretur, nascitura videantur. Ac ut de periculis ordiar, non est ignota Serenitati vestrae vox illa Dei, 3. Reg. XI: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras, certissimè enim avertent corda vostra, ut sequamini Deos earum. Quae divina sententia etiamsi probatione non egeat, cum divina sit; tamen natio ne,et experimento manifestissimè comprobatur. Ea siquidem est natura foeminarum, ut multò facilius sit, ut ipsae viros pertrahant ad errorem, quam ut vir eas perducant ad veritatem. Certè prima mulier in statu innocentino plus potuit blanditila suis ad virum perdendum, quam primus homo, idemque sapientissimus consilio suo ad eam conservandam. Salomon quoque, cum multas uxores idololatras haberet: nullam omnino reduxit ad veram pietatem, sed ab omnibus ita deceptus est, ut singularum idola coluerit. Achab rex à Iezabele inflammatus Heliam persequutus est, idola coluit, falsos prophetas fovit, Nabuthem occidit, et tandem ipse,et uxor eius vitam, et regnum miserè amiserunt. Itaque, inquit Scriptura, non fuit alter talis, sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini: c concitavit enim eum Iezabel uxor sua, et abominabilis factus est in tantum, ut sequeretur idola, quae fecerant Amorrhaei. Sed ut ad nostra veniamus, notae sunt tragediae, quas excitavit adversus Sanctum Ambrosium, et ecclesiam Mediolanensem Valentinianus Iunior: ut assentiretur Iustinae parenti suae, quae Ariana labe infecta erat. Quae vero fuit origo haereticae pravitatis in Anglia, nisi coniugium
---page break---