Difference between revisions of "Page:EBC 1605 04 13 0457.pdf/2"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Not proofread 13 aprii 1605. (suite) 457 / transigerei cum summo ^cclesiae praesule, ut hoc opus in laudem Sanctissimae Virginia,vel seorsim excuderetur,...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
[[Category:EBC Not proofread]]
+
[[Category:EBC Not proofread]][[Category:EBC_Letters]]
 
13 aprii 1605.
 
13 aprii 1605.
  

Revision as of 15:59, 8 March 2017

This page has not been proofread

13 aprii 1605.

(suite)

457

/ transigerei cum summo ^cclesiae praesule, ut hoc opus in laudem

Sanctissimae Virginia,vel seorsim excuderetur, ut eo ecclesia in

diebus V�rgini sacris uteretur. Ridebis fortasse homunculi audaci-

am, temeri^atem, arrogantiam, importunamque imprudentiam^ sed aman-

ti mihi meae Deiparae n�hil non licere vel audzere visum fuit. Nam

immorior quidem desiderio, cupiditati, studio, omnia ut officia

Virginia sint quam elegantissima et aptissima; itaque, quam-

vis additiones ad breviarium editae sint, et aliquid circa officia

Virginia additum, ut accepi ab his qui viderunt, sed his adhuc lo-

cus esse potest, qui locus ut sit tu faxis, qund totum non ego,qui

nihil sum, sed sanctissima ipsa virgo commendai tibi. Res est pro-

fecto dignissima, in qua tuae sapientiae, industriaeque et diligen-

tiae vires exeras. Potes o praesul ornatissime obsequium hoc prae-

stare Deiparae, potes quidem; praesta igitur, siquidem potes, et

gaude qu�d possis. Quid enim felicius, qu�m aliquid in honorem

ggmae

edereY hoc vero,quod ad eius officia attinet, magnum

profecto est. fu vero, qui eximia in lucem ad haereticorum tenebras

dispellendas in lucem edidisti, si hoc opusculum propter

vir-

ginem apostolica auctbritate edi curaveris, magnus quasi cumulus,

sin minus tuis accedei laudibus, tuia certe in gloriosissimam ma-

trem meritis accedit quidem. Sed satis iam sit, precor audaciae me

ae parcas. homo enim � Societate iesu licei omnino indignus ausus

sum scribere amplissimo viro, qui ex eadem Societate Iesu ad eccle-

siasticos honores assumptus est. Te Deus op.m. servet incolumen,

augeatque ad maius totius ecclesiae bonum, Dx Philippinis insulis

insula Leyte, idibus Aprilis anno � partu Virginia 1605. Tuus humillimus et indignus servus Franciscus de Lucinas

Adr.= 111"^ ac R"� Roberto S.R.E.Card^^ Ampl�ssimo hpiscop Capuano etc. Roma�.

F.R.5. Or�g.autogr.

^r^ponse 30 janvier 160?)