Page:EBC 1605 04 13 0457.pdf/2

From GATE
Revision as of 13:06, 22 August 2019 by Jan Machielsen (talk | contribs) (transcription error)
This page has been proofread

transigeret cum summo Ecclesiae praesule, ut hoc opus in laudem Sanctissimae Virginis, vel seorsim excuderetur, ut eo ecclesia in diebus Virgini sacris uteretur. Ridebis fortasse homunculi audaciam, temeritatem, arrogantiam, importunamque imprudentiam sed amanti mihi meae Deiparae nihil non licere vel audere visum fuit. Nam immorior quidem desiderio, cupiditati, studio, omnia ut officia SS.mae Virginis sint quam elegantissima et aptissima; itaque, quamvis additiones ad breviarium editae sint, et aliquid circa officia SS.mae Virginis additum, ut accepi ab his qui viderunt, sed his adhuc locus esse potest, qui locus ut sit tu faxis, qund totum non ego, qui nihil sum, sed sanctissima ipsa virgo commendat tibi. Res est profecto dignissima, in qua tuae sapientiae, industriaeque et diligentiae vires exeras. Potes o praesul ornatissime obsequium hoc praestare Deiparae, potes quidem; praesta igitur, siquidem potes, et gaude quod possis. Quid enim felicius, quam aliquid in honorem SS.mae matris edere hoc vero, quod ad eius officia attinet, magnum profecto est. Tu vero, qui eximia in lucem ad haereticorum tenebras dispellendas in lucem edidisti, si hoc opusculum propter SS.mam virginem apostolica auctoritate edi curaveris, magnus quasi cumulus, sin minus tuis accedei laudibus, tuis certe in gloriosissimam matrem meritis accedit quidem. Sed satis iam sit, precor audaciae meae parcas. homo enim è Societate Iesu licet omnino indignus ausus sum scribere amplissimo viro, qui ex eadem Societate Iesu ad ecclesiasticos honores assumptus est. Te Deus op.m. servet incolumen, augeatque ad maius totius ecclesiae bonum. Ex Philippinis insulis insula Leyte, idibus Aprilis anno a partu Virginia 1605.
Tuus humillimus et indignus servus
Franciscus de Lucinas
è Societ.e Iesu
---page break---
Ill.mo ac R.mo D.no in Christo Colendiss.mo
D.no Roberto S.R.E. Card.li
Amplissimo Episcop Capuano etc. Romae.